Az Erdély Nagy Fejedelemség és hozzá tartozó részek három nemzetekből álló nemes rendeinek 1809-dik esztendőben Kolosvár szabad királyi városban tartatott közönséges gyűlésein folyt tárgyaknak jegyzőkönyve, 1809. június 15. - július 15. (Kolozsvár 1831)
1809 / 1. ülés
tm c ^ > w» Magnum nostrum Transsilvaniae Principatum Partesque eidem reapplicatas Supremum Armorum Praefectum» Clementer denominavimus. In his proinde Comitiis pro ratione modernorum temporum, salute publica id exigente, inter alia Deliberationum objecta sine temporis dispendio, imprimis de eo consilia iniri volumus: qua modalitate quibusve adminiculis ocior Insurrectionalis, Militiae necessariis quoque Regulamentis providendae, ct pro ratione periculi extra fines etiam Provinciae educendae organisatio ali- % orumque necessariorum defensionis adminiculorum coordinatio institui, atque sine mora ad optatum finem perduci possit? Et quia Miles tam Campestris, quam Insurrectionalis sine annona sumptibusque ad sustentationem alimentatio- iiemque necessariis subsistere non possit; optamus simul, ut Fideles Status et OO. pro ratione urgentis necessitatis, obiectum etiam Subsidiorum in frugibus omnis eeneris, et Equis etiam Rimontalibus praestandorum in deliberationem summant; confidimusque Fideles Magni Principatus Transsilvaniae Status et OO. laudabili exemplo et zelo Regni Hungáriáé, aliarumque Ditionum nostrarum Haereditariarum permotos, fidelitatem suam, et amorem Patriae in praestandis etiam pro urgente moderna necessitate, subsidiis eo lubentius contestaturos esse, quanto certius est , Subditos Principatus nostri Transsilvaniae onera et calamitates belli gravissimi, et iam inde a pluribus annis fere continui hucadus- que longe minori in parte, quam aliae Provinciae nostrae Haereditariae supportasse. Ut vero hae ad communem felicitatem tuendam necessariae deliberationes, et alia etiam magni momenti negotia eo maturius in ordine terminari queant, Status et Ordines statim sub initium Comitiorum Candidationem ad vacans SS. et OO. Praesidis officium praeferenter instituant, Nobisque illico, ante C andidationes subseque ad alia quoque vacantia Officia Diplomatica instituendas, pro altissima denominatione submittant. Praeterea autem, quae pro ratione modernorum temporum de reprimendo Hoste ineunda sunt Consilia, volumus ut de iis quoque, quae ad internam felicitatem , publicamque eiusdem Principatus administrationem perfectiorem reddendam necessaria sunt, in medium consolatur; benigne ordinantes, ut terminatis sine cunctatione Insurrectionalem Militiam, defensionisque Regni institutum, et necessaria subsidia respicientibus negotiis, Fideles nostri Status et OO. ad alia etiam obiecta , publicam administrationem , ac commoda eiusdem Principatus concernentia curas suas convertant; Deliberationesquc suas Nobis pro Regia Nostra Sanctione substernant; atque hunc in finem Elaborata quoque Diaetalium Deputationum, in obiectis imprimis Contributionalibus, Urbarialibus, Judicialibus, et Publico-Politicis suo modo, et ordine pertractent. Dum vero praesentia Supremorum Officialium tam Comitatuum , quam Districtuum, Sedium item Siculicalium, et Saxonicalium , aliorumque Diaetalis Congregationis commembrorum, pro urgentissimo Insurrectionis, et Subsidiorum negotio cum omni possibili celeritate in effectum deducendo, in suis circulis, et respectivo- rum Comitatuum, Districtuumque confluxibus necessaria erit ; pro ratione cir- cumstantiarum clementer admissuri sumus, ut concluso praevio modo Insurre- cucus, ct Subsidiorum negotio, haec Comitia eo fine ex mutua Commissar» nostu Regit Plenipotenţiarii cum Gubernatore Regio cointelligentia praefigen-