Az Erdély Nagy Fejedelemség és hozzá tartozó részek három nemzetekből álló nemes rendeinek 1809-dik esztendőben Kolosvár szabad királyi városban tartatott közönséges gyűlésein folyt tárgyaknak jegyzőkönyve, 1809. június 15. - július 15. (Kolozsvár 1831)

1809 / 1. ülés

«a c 25) m dum terminum, usque dum Insurrectionale negotium in Circulis effectui man­cipatum, ordinatum, terminatumque fuerit, prorogentur; atque tandem continu- ative reliqua etiam obiecta Diaetalia suo ordine et modo pertractentur; Deli­berationesque et desideria Fidelium Statuum et OO. Nobis pro impertienda benigna Resolutione Regia substernantur. Sunt autem in numero obiectorum per anteriores benignas Resolutio­nes nostras ad comitia publica relegatorum inter caetera. a) Plani Conscriptionis Popularis elaboratio. b) Candidationum etiam ad vacantes Supremi Commissarii Provincia­lis, Tabulae Regiae Praesidis, nec non Cancellarii Provincialis, binas denique Consiliariorum Gubernii Regii intimorum Stationes institutio, ac pro altissima Resolotione nostra Regia submissio. c) Jurium nonnullorum Privatorum Possessorum Transsilvanorum ad Bona in Banatu sita armis Caesarco Regiis recuperata, elucubratio; quorum Pos­sessorum scilicet preces a Fidelibus nostris Statibus et OO- ex prioribus Co­mitiis nobis commendatae sunt. d) Fundi Cassae Provincialis ad mensuram auctarum ab aliquot retro­actis annis erogationum attemperatio. e) Discussio quaestionis, ac deliberatio de eo; an et in quantum In­stitutio Maioratus sub titulo Fidei commissi, cum natura fundi Regii Legibus­que Nationis Saxonicae municipalibus conveniat ? an denique Bonis Nobilitaribus Jure duntaxat Inscripţionaţi ac temporaneo tentis atque etiam in genere in Bo­nis Nobilitaribus Jure perennali acquisitis Maioratus, vel Senioratus Salvis Re­gni Legibus introduci possit? 4 ‘ Quae obiecta , in quantum tempus suppetierit, a Vobis Fidelibus no­stris, Statibus et Ordinibus in generali confluxu vestro, post prorogationem in trutinium summi, delibcrationesque vestras pro altissima Resolutione Nobis sub­sterni eo adiecto admittimus; ut quae sub his Comitiis ex praerecensitis obic- ctis superari non possent, ulterior de illis Deliberatio vestra ad primitus cele­branda Regni Comitia differatur; Postulata etiam vestra in Legibus radicata cle­menter exaudituri. Intellexistis e praemissis de iis primum etiam et ante omnia matura Deliberatione et incunctanter consulendum esse, quae ad tuendam stabiliendam- que externam securitatem pertinent, ut huic tandem firmo fundamento interna felicitas superstrui queat. Hinc cum nos nihil aliud a Vobis desideremus, quam quod ad communem vestram Salutem et prosperitatem, legalisque vestrae Con­stitutionis manutentionem pertinet, benigne pleneque confidimus, vos laudabi­li Maiorum vestrorum exemplo nihil eorum intermissuros, quae pro ratione temporum ad tuendam Regii nostri Solii firmitatem, et huic innixam Liberta­tem Nationalem, legalisque vestrae Constitutionis conservationem pertinere, at­que necessaria fore videbuntur; ut acceptam a Maioribus vestris constitutiona­lem vestram existentiam ad seros etiam Posteros vestros sartam tectamque transmittere possitis. Vobis in reliquo Gratia nostra Caesarco Regia et Princi­7

Next

/
Oldalképek
Tartalom