Bugát Pál - Flór Ferenc: Orvosi Tár, Új folyamat 7. félév, 1-25. sz. (1841)
1-7. szám
( 16 ) . junctis \iribus evehere, quod ut felici success» effectui dare valeamus, bona cum venia vestra paucis expendam; quae evolutionis morális hominis debeant esse principia, et hoc ipso literarum exordia, quaeve illa sint adminicula et incitainenta, quibus cognitionum humanarum campus percoli, extendiqne possit. Si evolutionem moráléin hominis attenta mente prosequamur, patebit: primos fontes cognitionum humanarum, e tenuibus observationum, et experimentorum rivulis exordium duxisse, ex his sub seculorum multorum decursu hodiernam in diem multiplicatis , oceanum omnigenerum notionuni humanarum resultasse. Antiquissimis temporibus notionuni rudimenta rara, nimiumque sparsa fuerunt. Plato et Aristoteles , qui posterior 384 annis ante Christum natum vixit, erant primi , qui scientiarum posuerunt fundamenta , quibus postmodum inaedificarunt Dioscorides , Plining , Galenas, omnes intime persvasi : sapientiain summum esse atributum hominis, qui inprimis juste judicat de iis , quae sensus sistunt, hi vero sistunt res, mere naturales circumstantes , itaque primus sapientiae gradus est , res ipsas nosse. Notitia vero rerum consistit , in vera idea objectorum , qua similia a dissimilibus distingvimus , notis propriis a creatore rebus inscriptis ; omnis itaque rerum notitia prima , a mundi externi contemplatione oritur. Haec contemplatio naturae evadit jucundum voluptatis vestibuluin , cujus particeps animus in luce obambulat, et tainquam in terrestri coelo vitam degit. Sapientes serae antiquitatis ex entium naturae observationibus , phoenomenorunique contemplatione notiones suas abstrahere , et ampliare sfuduerunt, intime convicti : fundamentum omnis cognitionis naturae esse observationem, et experimentum. Observatio est diligens adperceptio illorum phoenomenorum in entibus naturae obviorum , quae sua sponte se sistunt observatori. Experimentum est adperceptio phoe-