Varga Benedek szerk.: Orvostörténeti közlemények 147-148. (Budapest, 1994)
ADATTÁR — DOCUMENTATION - Magyar László: A Nagyszombati Orvoskar alapításával kapcsolatos királyi és helytartótanácsi iratok (magyar és latin nyelven)
nus declarationem coram Sua SS. M. exhibuerat, sub corona Regni Hungáriáé existentibus Collegiis, Residentiis in subsidium vocatis, annue 10 000 florenorum ratis quartalitatibus a l a Nov. A. 1769. inchoatis, ad rationem praefatae Universitatis deponere teneatur, quemadmodum et ipsum antelato R Provinciali per speciale decretum iam etiam intimatum haberi, SS. Sua M. Consilio huic L. R. clementer significaverat. Et quia haec 10 000 florenorum cum praeattacti 37 000. Capitalis interusurio in repetitae Universitatis necessitates impendendo, suffectura non esse praevidisset altefata M. Sua; ideo, sensu etiam et dictamine Art. 12.1548. Abbatiam quoque S. Helenae de Földvár, per mortem et ex hac vita decessum Iosephi quondam Landgravii Hassiae, Principis a Darmstadt, legitime vacantem, pro dote, ac titulo perpetuae fundationis eidem Universitati, ea nihilominus conditione contulit M. Sua, prout fundationales eatenus literas, via cancellariae R. H. aulicae, iam etiam effective expeditas, inferius denominate superiori Universitatis Directori tradi fecit, ut deducta ex annuis dictae Abbatiae reditibus 20 pro Centum quotta in una quippe rata eciusdem medietate, titulo subsidii Ecclesiastici, pro fortificatorio singulo anno Camerae R. Hungaricae administranda, id, quod ex iis proventibus resultabit, in uberius rei literariae ac Scientiarum incrementum converti debeat. Ceterum, si quidem pro eo, ut Studium generale, seu Universitas compléta dici possit, ab exemplo aliarum etiam in ceteris hereditariis provinciis Caes. Regiis praeexistentium Universitatum 4. requirerentur Facultates, ut pote theologica, iuridica, medica, et philosophica; interim quod medica facultas memoratae Universitati hactenus defuerit; alia quoque ad maiorem eius perfectionem deseruitura adminicula desiderari observata fuissent; ea propter theologica quidem facultas in eo, quo hactenus praeexistebat, statu profuturo quoque plene relicta, non tantum Studium medicum, adeoque nominis huius facultas, eorsum noviter introducendum, verum etiam iuridicae, et philosophicae facultatibus, in quantum studiis et exercitiis, ad ampliorem servitii sui altissimi promotionem, et communem quoque reip, utilitatem magis propagandám opitulantibus, destitutae esse viderentur, .oibveniendum, ac in reliquo totum huius universitatis intrinsecum stamm ita pro futuro regulandum, duxit sua M. SS. ut rumirum Thelogica Facultas ex 2. professoribus theologiae Dogmaticae, seu speculativae, 2. Professoribus theologiae morális, uno Professore S. scripturae, uno professore controversiarum fidei, uno professore eloquentiae et históriáé sacrae; Iuridica ex uno professore iuris Canonici, 1. Prof. iuris naturae, et publici, seu gentium, 1. prof, institutionum seu pandectarum, 2. item professoribus iuris Hungarici, quorum alterutri etiam ius criminale tradere incumbet. Medica porro ex 1. Prof. Institutionum medicarum, 1. Prof. praxeos, 1. Prof., anatómiáé, 1. Prof. Chirurgiae, ac Prof. botaniae ac chymiae; Philosophica demum: 1. Prof. Logices et Metaphysices, 1. Prof. physices experimentális, 1. Prof. Matheseos, 1. Prof. Ethices, 1. Prof. linguae Hebreae, 1. Prof. Linguae Graecae, 1. Prof. Eloquentiae, ac Históriáé profanáé, 1. Prof. studii politico Cameraiis (cuius lectionibus ad exigentiam benigni sub 27. Octobris A. 1769. abhinc intimati mandati Regii, omnes Theologiae candidati, etiam clerici interesse debeant) praeterea uno magistro linguae Germanicae, uno linguae Gallicae, uno porro saltus, ac denique uno artis digladiatoriae magistris consistât. Resolvit praeterea Sua M. SS. ut theologicum et philosophicum Studium, quod hactenus penes supra memoratum collegium Tyrnaviense S. I. eiusdemque commembra, virtute fundationis Pazmanianae, ex censu videlicet hunc in ftnem fundatorum 100 000. flor. provisum fuit, in posterum etiam, usque ulteriorem benignam ordinationem regiam, per idem Collegium et commembra ipsius provideri possit, ea nihilominus cum conditione, ut quemadmodum per id alia quoque cuiuscunque ordinis et status idonea subiecta ab eo, quin ad consequendum eiusmodi professorum munus adspirare valeant, nulla ratione exclusa haberi velit SS. M. Sua; ita dicti patres S. I. ab omnibus inutilibus abstractionibus et subtilibus praescindere, ac normae, in Univesitate Viennen. introductae pene semet conformare, sed et subiecta ilia, quae pro obeundis professorum eiusmodi muneribus idonea et digna esse censuerint, Maiestati Suae, medio inferius declarati superioris Universitatis Directoris, praevie semper proponere, ac a benigna ratificatione Regia praestolari teneantur; prout vice versa, nullum ex eiusmodi per Suam M. benigne constitutis professoribus citra praevium ad Suam M. eatenus medio eiusdem superioris Universitatis Directoris formandum recursum seu transponere, seu vero amovere valeant; benigne ceteroquin annuendo ut iisdem Partibus S. I. Eloquentiae et Históriáé quoque Profanáé stúdium in praerepetita Universitate Tyrnaviensi profuturo tradendum una cum salario suum in ft-