Varga Benedek szerk.: Orvostörténeti közlemények 147-148. (Budapest, 1994)

ADATTÁR — DOCUMENTATION - Magyar László: A Nagyszombati Orvoskar alapításával kapcsolatos királyi és helytartótanácsi iratok (magyar és latin nyelven)

nem e praenotato Generali Universitatis fundo in 1200 fior, per suam Maiestatem Clementer emenso, deferri possit (Haec sors CI. Steph, Katona mansit). Quoniam vero altefata M. Sua benigne expendis­set, quod prò obeundis Profèssorum muneribus habilia et peculiaribus tum animi dotibus praedita, cum et solidis Scientiarum doctrinis imbuta subiecta requirantur; haec autem adeo rara esse comperi antur, ut reipsa quaeri debeant, et per saepe nonnisi summa cum difficultate procurari queant; consequenter inter esse videatur, ut subiectis eiusmodi, si cumprimis apta et idonea sint, de honesta et competente subsistentia provideatur, ne secus ipsos, propter huius defectum, de procurando sibi meliori vivendi modo sollicitos, neglectis officii sui rationibus, ad alia extravagantia prolabi oporteat; hinc ad antever­tenda haec et similia, ut subiecta eiusmodi prò professoribus admovenda, in explendis muneribus suis eo magis contineri, et ad procurandam studiorum, sibi concreditorum, ampliorem perfectionem exsti­mulari possint; prò iisdem Professoribus, et notanter Iuridicae, et Medicae facultatis prout et dictae el­oquentiae, ac Historiae profanae, nec non studii Politico-Cameralis, velut cum initio anni huius Scho­lastici in toties reperita Universitate Tyrnaviensi iam introducto Professore, linguae Germanicae, Gallicae, saltus et digladiatoriae artis magistris, qualia nam salaria et respective — Subsidiaria auxilia SS. M. Sua benigne determinavit, ex hisce advoluta tabella uberius innotescet. Ne interim honori et dignitati Univesitatis huius Tyrnaviensis quidpiam deesse valeat; eandem in supremam Maiestatis Suae C. R. ac Successorum suorum Hung. Regum protectionem, curam et potestatem assumens, medio Consilii huius L. R. administrandam benigne decrevit SS. Sua M. Pro eo nihilominus, ut utrinseca Universitatis huius administratio debite provideri posset: superiorem Universitatis Directorem, qui to­tum rei litterariae ac studiorum negotium, prout et administrationem fundi, prò Universitate hac desti­nati, concreditam sibi habeat, relationes suas prò re nata directe ad M. Suam facturus benigne constitu­endum esse duxit. Et quoniam ab auctoritate, probata scientia, et dexteritate Directoris progressus et felicitas Universitatis plurimum commodi mutuare sibi viderentur, a cuius videlicet discreto iudicio, et provida cirsumspectione res ipsa literaria, docentium item et studentium industria, ac etiam designati fundi administratio maiori cum parte fructum capere deberet; ideo prò hoc munere meliori cum pro­gressu sustinendo, Excell. D. C, Georgium Fekete de Galantha, insignis Ord. S. Stephani Commenda­torem utriusque S. C. et R. A. M. actualem intimum Consiliarium. Comitatus Arad. Supremum C. Curiae Regiae per Hungariam M. et per Regnum hocce Hung. aulae Suae Vice-Cancellarium, prò ea etiam qua ipsum praestanti doctrina, iudicii sagacitate, ac peculiari dexteritate pollere, nec minore zelo ac devotione erga se ferri SS. Sua M. in comperto haberet, benigne denominavit. Quatuor autem facul­tatum et humaniorum studiorum Directores, quos aeque in Universitate hac constituendos benigne re­soluit, una cum Professoribus proxime, ac ubi e re fuerit, clementer denominatura est SS. Sua M. Su­periori ceteroquin Universitatis Directori Clementer deferens, ut idem Magistros linguarum, saltus et artis digladiatoriae constituere possit. Quod si proinde — vacantiam aliquam, seu quoad memoratos 4 facultatum et humaniorum studiorum Directores, seu vero prò supplenda hac SS. Suae Maiestati alia idonea subiecta per eundem superiorem Directorem proponenda venient; nec ullus sive directorum, si ve profèssorum eiusmodi, per Suam M. benigne constitutorum, citra praeviam apud altefatam M. Suam eatenus factam insinuationem et de super accipiendam benignam resolutionem transpositioni, aut amotioni cuipiam obnoxiari possit. Quod reliquum est, utut quidem Clementer optasset Summe nuncupata M. Sua, quo reformatio haec toties repetitae Universitatis Tyrnaviensis, quam hactenus tan­topere anhelavit, cum initio decurrcntis anni huius introduci potuisset; sequaciter effectum benignarum et pietissimarum intentionum suarum nunc statini conspicere Suae Maiestati licuisset; quum interea ne­cessaria hunc in finem praeparatoria, diversae item, quae prò docentibus non minus, ac studentibus re­quirerentur commoditates, benignum huncce scopum regium, quo minus effectui mancipari possent, impedirent; ea propter benigne decrevit Sua M. ut praedeclarata universitatis Reformatio duntaxat cum initio venturi anni Scholastici in effectum abeat; ac interea de necessariis Universitatis huius aedificiis et commoditatibus ac ceteris praeparatoriis ex reditibus eiusdem Universitatis prospiciatur. — Datum ex C. R. L. H. Posonii die XrV. Mensis Decembris, A. M.DCCL.XIX. — Albertus, Ladislaus Ba­logh. Josephus Aszalay. Ex originali Archivi Exc. Cons. R, C. H.

Next

/
Oldalképek
Tartalom