KOZÁKY ISTVÁN: A HALÁLTÁNCOK TÖRTÉNETE I. / Bibliotheca Humanitatis Historica - A Magyar Nemzeti Múzeum művelődéstörténeti kiadványai 1. (Budapest, 1936)

DRITTER TEIL. Entwicklung der Todes-Tanz- und Toten-Tanz-Motive in der lehrhaften Dichtung des Mittel-alters und in den Urtypen der Todes- und Toten-Legenden - ZWEITER ABSCHNITT. Grundformen der Todes- und Toten-Legenden

— 268 — traherent, ut decern millium talentorum, quae debe­bat, rationem redderet. lile igitur in summám an­gustiam redactus, aliquem quaerebat, qui in me­tuenda illa rationum apud regem redditione opem ipsi ferret. Currens itaque ad primum, omniumque aliorum charissimum amicum, ad eum ait : Non te fugit, p amice, quemadmodum tua causa vitam me­am semper in discrimen adduxerim : nunc autem hodierno die, urgente necessitate, ope tua atque auxilio indigeo. Ecquid ergo te mihi auxilio fore pol­liceris ? et quaenam in te, vir charissime, spes mi­hi constitute est ? Respondens autem ille, ait : Amicus tuus non sum, o homo, nec quis sis novi. Sunt enim mihi alii amici, quibuscum hodie oblectari me opor­tet, quosque in posterum pro amicis habiturus sum. Quare duo tantum cilicia tibi porrigo, ut ea in via qua pergis habeas, quae etiam ipsa nihil tibi emo­lumenti allatura sunt ; nec est quod a me quidquam (2 7 3) exspectes. Haec ille audiens, ac de auxilio, quod ab eo exspectabat, spem omnem abjiciens, ad secundum amicum se confert, ad eumque ait : Re­cordare, amice, quantum a me honoris et benefici­orum acceperis. Hodierno autem die in maximam calamitatem et afflictionem prolapsus, opitulatore aliquo opus habeo. Quidnam igitur adjumenti nunc mibi afferre queas, fac sciam. Ille autem ait : Hodie mihi per negotia tecum certamen subire minime li­cet. Curis enim et sollicitudinibus undique urgeor, atque in afflictione sum. Paulum tarnen tecum per­gam, quamvis nihil hinc commodi ad te rediturum sit, ac post statim domum reversus, negotiis meis operam ddbo. Inanibus igitur manibus homo inde reversus, atque omni ex parte auxilio destitutus, devanaspe, quam in perfidis et ingratis amicis suis collocarat, et de inutilibus laboribus, quos pro suo erga eos amore susceperat, seipsum deplorabat. Pergit autem etiam ad tertium amicum, quern nec ullo unquam loco habuerat, nec laetitiae suae socium asciverat. Atque ad eum pudibundo et in terram dejecto vul­tu his verbis usus est : Vix mihi ad te loquendi fa­cultatem os concedit. Etenim illud perspectissimum habeo, me nunquam tibi benigne fecisse, nec amico erga te animo fuisse. Caeterum, quoniam gravissima calamitate oppressus in reliquis meis amicis nullam salutis spem inveni, ad te accedo, teque rogo atque obsecro, ut si exiguam aliquam opem mihi afferre queas, ne id, ingratitudinis meae memor, facere re­cuses. Ille autem hilari et amoenu vultu ait : Sane sincerissimum amicum meum te esse profiteor, at­que exiguae illius tuae erga me beneficentiae memor, earn tibi hodierno die cum fenore rependam. Quo­circa ne metuas ac pertimescas. Nam ego ante te proficiscar, regemque tuo nomine obsecrabo, ne te hostium manibus dedat. Quare fac bono animo sis, vir amicissime, nec te moerore excrucies. Turn ille compunctione affectus, et lacrymis perfusus, dicebat : Heu me miserum, quidnam prius deflebo ac lamen­tabor? Vanamne meam in immemores et ingratos falsos illos amicos benevolentiam condemnabo ? an potius insanam earn ingratitudinem, qua in hunc verum et sincerum amicum usus sum, insectabor? Josaphat autem hunc sermonem non sine ad­miratione suscipiens, ejus explicationem requirebat. Dixit itaque Barlaam : Primus amicus, opum copia est, et divitiarum amor, ob quem homo in sexcenta pericula incidit, ac multas aerumnas perfert. Cum autem extremus vitae dies clausus est, ex illis om­nibus opibus, praeter inutiles quosdam pannos, qui ad funus adhibentur, nihil omnino secum accipit. Secundus autem amicus, uxor ac liberi sunt, caete­rique cognati et familiares, quorum affectione ac be­nevolentia constricti tenemur, ut ab his divelli vix queamus, ac prae eorum amore corpus etiam et animam nostram negligamus. Ex ipsis porro nemo in mortis hora utilitatis aliquid percipit, nisi quod ad sepulcrum usque duntaxat cadaver comitantur, ac protinus domum reversis, suis curis ac negotiis ope­ram dant, memóriám ejus, qui quondam ipsis cha­rus erat, non minus oblivioni, quam corpus sepulcro relinquentes. At vero tertius amicus, qui contemptui ac fastidio erat, cujusque aditum horremus et aver­samur, optimorum operum chorus est, hoc est, fides, spes, Charitas, 1 misericordia, benignitas, reliquusque virtutum coetus ; qui quidem ante nos, cum e cor­pore excedimus, proficisci, ac nostra causa Deum preeibus inflectere, atque ab hostibus nostris et hor­rendis exactoribus, qui de referendis rationibus acer­bam nobis in aere litem movent, 2 ac crudeliter nos arripere contendunt, liberare potest. Hic nimirum est Candidus ille ac probus et gratus amicus, qui quam­libet etiam exiguum bonum nostrum opus memoria tenet, ac cum fenore nobis illud rependit. Den echt orientalischen Charakter beider Er­zählungen lassen Ubereinstimmungen mit anderen, ebenfalls weit verbreiteten, teils orientalischen, teils abendländischen Werken mit Sicherheit feststellen. Die Parabel vom Manne, der sich vor dem Einhorn davonmacht, wurde z. B. auch in einer anderen in­dischen Erzählung Kalilah va Dimnah, dann in den Gesta Romanorum und in einem vulgärgriechischen Werke „Apokopos" eines gew. Bergades (traumh. Hadesfahrt z. Zwecke des Diesseitsberichtes nach d. Jenseits ; Legrand : Bibl. gr. vulg. II. 1881 ; Dräseke, Byz. Hadesf. N. Jb. f. Kl.-All. 1912.) verwertet. Die ältesten griech. Handschriften der Barlaam und Josaphat-Legende stammen aus dem XI. Jahr­hundert. Eine vulgärgriech. Übersetzung von Petros Kasimatis befindet sich im Cod. Nanianus 163 zu Venedig. 3 Deutsch bearbeitet wurde die Legende von Rudolf von Ems (ca. 1220 bis ca. 1254). Es sollen hier noch einige Handschriften aufgezählt werden : Cod. Einsiedelnsis Nr. 251 fol. 1—96, saec. XII. ; weiter Cod. Vatic. 860 (saec. XIII—XIV.), 861 (saec. XV.). 1817 (saec. XIV.), 1997 (saec. XIII—XIV.), 2015 (saec. XII.), 2025 (saec. XII—XIII.) ; dann Cod. Palat. 59 7 (saec. XVI.), 201 (saec. XIII.), 368 (saec. XII.) ; ebenso Cod. Regin. 34 (saec. XI.) und Cod. Ottob. 200 2 (saec. XVI.). 4 Die fiktive Not der „Freundschaftsprobe" wird in der Barlaam-Erzählung zu einer tatsächlichen, welche man aber auch nur durch die nachträgliche Interpretation als „den Tod" kennzeichnet. In dieser Variante vom „todge­weihten" Everyman wird die Altercatio zum Erlebnis des sterbenden Everyman, während die untreuen Freunde ent­weder von den drei Toten der Legende oder vom Tod der Petrarca-Trionfi bestraft werden. 1 vgl. die Everymandramen und andere Darstellun­gen, z. B. in Metz. 2 vgl. den Kampf der Engel und Teufel auf vielen mittelalterlichen Darstellungen, z. B. auf dem Fresko des Camposanto di Pisa. 3 vgl. auch Cod. Canonicianus 2 zu Oxford, Bodl. 4 Nach dem Catalogus codicum hagiographicorum Bibl. Vaticanae. Hagiogr. Bollandiani. Bruxelles 1899.; wei­tere Literatur bei K. Krumbacher : Gesch. d. byzant. Lit. Leipz. 1897 2, S. 889-891.

Next

/
Oldalképek
Tartalom