KOZÁKY ISTVÁN: A HALÁLTÁNCOK TÖRTÉNETE I. / Bibliotheca Humanitatis Historica - A Magyar Nemzeti Múzeum művelődéstörténeti kiadványai 1. (Budapest, 1936)
DRITTER TEIL. Entwicklung der Todes-Tanz- und Toten-Tanz-Motive in der lehrhaften Dichtung des Mittel-alters und in den Urtypen der Todes- und Toten-Legenden - ZWEITER ABSCHNITT. Grundformen der Todes- und Toten-Legenden
-284contemplatio et cognitio sive intelligente sit tota merces et gloria ; in aliquo potest esse sanctorum minor, in aliquo vero major. Idcirco cum omnes simul animae Deum sicuti est videant et cognoscant ; aliqua minus videt et intelligit, et sie minor sibi inest gloria, aliqua vero clarius videt et subtilius intelligit et sie majorem possidet gloriam. Sic etiam de illorum miserorum damnatorum poenis dici potest. Nam cum omnes animae damnatorum in uno consistant poenarum loco, tarnen diversis cruciantur poenis juxta vitiorum qualitates. Tantum siquidem differt inter Christianorum, qui ibi torquentur, poenas, et Paganorum, ut Paganorum cruciamenta respectu eo rum quae falsi Christiani et peccatores sustinent, sint quasi nulla ; quanquam ineffabilia sunt, nec a viventibus cogitabilia ut dignum est. Nam illi gratiam Dei in vacuum reeeperunt ; nec voluerunt a peccatis corrigi, dum vixerunt, sacris continue voeiferantibus Scripturis, quas pro nihilo putavere". Tum ego: „Horribile est," inquam, „quod dicis : et utinam sedulo mortalium insisteret mentibus, ut vel tantarum poenarum terrore a pravis cessarent, si nollent amore gloriae ! Sed, quaeso, quid erga te pridie exeunte anima peractum est, breviter innotesce". Ad quod ille: „Adveniente", inquit, „mortis meae hora, tanta in loco, quo migraturus jacebam, nefandorum affuit spirituum multitudo, quod prae muititudine dinumerari omnino non possent : quorum species talis erat, quod ea nil poenosius, nilve horribilius exeogitari potest. Potius enim quilibet hominum flammis ardentibus arsurum se exponeret, quam earum formarum ictu oculi visione perstringi : qui ad me venientes, omnia quaecumque perpetravi opera contra Deum, ad meam memóriám revocabant ; suadentes mihi ut amplius divinam misericordiam, quam tarn graviter offenderam, non sperarem. Et certe noveris, quod nisi me divina miseratio adjuvisset, eis resistere non valuissem. Nam dum omni vigore spiritus destitutus, eorum verbis paululum assentirem, gloriosus affuit Hieronymus, magno vallatus agmine Angelorum, septies sole splendidior, me confortans. Qui ubi illos spiritus immundos fuit intuitus me tarn dure exaeerbantes, valde commotus erga eos, voce terribili eisdixit: „„Quid ad hunc, nequitiae et omnis maledictionis spiritus, venistis ? nesciebatis hunc meis fore fovendum auxiliis? Protinus hunc relinquentes abite, et vestras ab eo elongate nequitias, quantum distat oriens ab occasu"". Hic illa maledictorum spirituum societas perterrita, diris ululatibus et clamoribus limen loci, in quo jacebam, excessit. Tunc gloriosus Hieronymus aliquibus imperans angelis, ne a me discederent, sed quousque reverteretur 1 exspectarent, cum caeteris angelis festinanter abscessit. Eo itaque abeunte, angeli, qui ad me custodiendum remanserant, me confortare coepere, blanda et dulcia promittentes, si forti animo perdurarem. Inter haec autem consolationis colloquia, hora quasi decursa, secundo beatus Hieronymus veniens, slansque in limine : „„Velociter,"" inquit, „„venite"". Tunc subito anima corpus reliquit tarn graviter et acerbe, quod certe quantae fuerint pressurae et angustiae, intellectu non caperet mens humana, nisi, ut ego, per experientiam didicisset. Si enim omnis humana intelligente quas vellet angustias et dolores aestimaret respeefu animae dissolutionis a corpore, tarnen illa pro nihilo computaret". Haec et alia non minus ardua, et valde mortalibus formidanda, quae pro longitudine praesenti operi non inscribam, audivi eo loquente. Ineipiebat itaque claudi dies occasu solis, quo necesse ' Sp 1131. fuit, quid ei post mortem contigerit non explere. Sed quia id prae caeteris affectabam scire, sequenti die duobus aliis cum eo insimul convocatis, ad narrationis illius seriem redii, hoc cupiens ab illis etiam duobus aliis peraudire, ut trium testimonio solidius edocerer. Itaque cum hi jam dictare ineiperent, sie respondi : „Quanquam haec utilia sint, nec taederet saepius ipsa fari, tarnen iis, quae jam audivi, omissis, quaeso ut, quid vobis post dissolutionem corporis evenerit, meo hianti detegatis animo". Ad hoc ille, qui mihi, quae audisti, transacto narraverat die : „Quod, Cyrille", inquit, „interrogas, non est possibile plene fari; quoniam spiritualia nostris minime sensibus comprehenduntur. Scis namque non te exanimem fore ; tarnen quid aut qualis sit anima, non cognoscis. Deum certe scis omnium esse princípium et finem, a quo ineipiunt omnia, atque ad quem tendunt ; et tarnen quid sit Deus, aut qualis, dum carnis istius gravissimae corruptibile portas onus, non intelligis, nisi per speculum scilicet et in aenigmate : sie etiam de Angelis, et caeteris incorporeis idem liquet. Cum enim multa quae sunt notissima in natura, nostrae parvae intelligentiae defectu intelligere non possimus, supercoelestia et spiritualia omnino aliena a naturae cognitione quomodo intelligemus ?" „Ut dicis", inquam, „est ; sed ut potes quaeso dicas". Af ille : „Circumloquar", inquit, „id quod optas, et dicam paulo minus quod possum. At hi qui mecum ea, quae pridie dixi, sunt experti, si ita est testificabuntur. Mea pridie anima a corpore tot, ut supra fatus sum, pressuris et doloribus dissoluta, subito in ictu oculi ineffabiliter fuit ante Dei judicantis praesentiam deportata. Sed a quibus et quomodo, non cognosco. Nec certe mirum : nam nunc carnis mole aggravor, tunc autem erat anima sine carne. Fuerunt etiam ibidem istorum animae, terroribus inexcogitabilibus quid judex ageret formidantes. Heu ! cur mortales nesciunt, quibus hoc eveniet quod tunc nobis ? certe si illorum non foret ignorantia, toties non peccarent. Nullum, quae toto tempore gessimus, peccatorum judicem latere potuit ; imo cuncta quae fecimus, tanquam si forent praesentia, cunctis astantibus clara erant, ita ut minimum nostrorum cogitaminum, sicuti fuerat, apparebat. Considera quibus et quot agitabamur terroribus. Hinc daemonum multitudo stabat, mala testificantes quae fecimus, locum, modum et tempóra declarantes. Hinc nos ipsi ad ea quae objiciebantur, nullatenus contradicere poteramus ; turn quia judicem cuncta scientem, turn quia ipsum quilibet nostrum justissimum cognoscebat. Heu quid dicam ? quam sententiam praestolabimur, ob ejus memóriám nunc formido. Hinc mala undique vindictam judici acclamabant, nec ullum pene apparebat bonum, quo misericordiam speraremus : hinc nos dignos supplicio omnes, qui aderant, exclamabant. Cumque jam nihil deesset nisi sententiam publicari quae peccatoribus digne datur, ecce gloriosus Hieronymus cunctis splendidior astris, beato Joanne Baptista, summoque Apostolorum principe Petro, necnon angelorum ingenti muititudine comitatus, ad praesidentis judicis thronum veniens, nostram sententiam suspendi modico temporis, nosque sibi dari ob reverentiam et devotionem, quam sibi contuleramus, et propter erroris destruendi necessitatem, ut voluit, impetravit. Deinde nos 1 secum ducens, omni illa beata vallatus societate, ubi fidelium animae inaestimabili gloria perpetuo perfruuntur, quae ibi gerebantur, ut redderemus testimonium, declaravit. Post haec ad purgatórium et infernum 1 Sp. 1132.