Kumorovitz L. Bernát: Budapest Történetének Okleveles Emlékei Harmadik Kötet (1382 - 1439)(Budapest, 1987)

885 Trencsén, 1426. jan. 19. Si gismundus rex sententiam capitalem contra Heynez Cwizler, Iohannem Smuczer, Nicolaum Lang iuratos et Petrum notarium civitatis Cremniciensis per Demetrium de Zalok vicemagistrum thavarnicorum regalium in ju ste latam reprobat ipsosque t amquam honestos et bone fame viros ad omnia honoris officia dignos et habiles resta tu it. ORIG. : Non extat. - COPIA: simplex anonymi auctoris in Areh. Civit. Soproniensis DL679. (Sign, ant .y Lad. L. , fasc. 5., nr. 159. ) Arch. Nat. Hung. Filmotheca. - ED. : Házi: Sopron 1/2. p. 288-291. - REG. : Házi: Sopron 1/2. p.XXXIV. et 288. Nos Sigismundus dei gratia Romanorum rex semper augustus ac Hungarie, Bohemie, Dalmatie, Croatie etc(etera) rex memorie commendamus tenore presentium significantes quibus expedit universis, quod cum pridem fidelis noster nobilis vir Petrus Raychel per nos in comitem urburarum et monta na ru m nostrarum in Crempnicia constitutus iuxta modum et consuetudinem per alios urburarum comités a dudum observatam iudicem et iuratos consules in dicta Crempnicia eligere, deputare et instituere voluisset, sicut et debuisset, et duos providos viros, scilicet Heyncz Czwisler, Heckel Opicz et tandem i te rum duos alios, scilicet Pertlinum carnificem et Iohannem Thawt in quatuor iuratos consules electos et deputatos vocasset, tandemque quendam Mathiam Ebum de Nurenberga, habitatorem ipsius civitatis Crempniciensis primo in iudicem et demum in iuratum consulem instituere et seriosius totis suis conatibus eligere et deputare voluisset, tune eundem Mathiam Ebum prefati quatuor consules electi in coniuratum assumere penitus récusantes nec ad officium iudicatus nec consulates dignum admitti vel assumi debere asseruissent et proinde inter eosdem Petrum Raychel quateorque iuratos, imo aliqualem partem totius communitatis predicte nostre civi­tatis non modica controversia et discordia inter eosdem diutius durante et invalescente ac nullatenus sedare valente, tandem causa exinde suborta ad nostre maiestatis audientiam deducta extitisset, postremum nos pro premissarum controversie et discordie sedatione ac predictorum nostrorum fidelium ac pacis unione eductionem fidelem nostrum Demetrium de Zalok vicemagistrum thavarnicorum nostrorum regalium versus dictam Crempniciam trans­misissemus committentes eidem, ut premissas controversias vel per viam amicabilis concordie aut iuris discussionem iure debito deberet terminare. Qui quidem Demetrius in dicta Crempnicia constitutus convocatis ad se iudicibus et nonnullis iuratis civibus civitatum nostrarum montanarum, utputa Schewnicia, Bistricia, Lybetha, Königsperg et Bubaus, dum causam, qua re me mo rate m Mathiam Ebum predicto officio indignum fore asseruissent, sibi assignare postulasset, tunc quidam iurati consules, videlicet Heyncz Czwisler, Iohannes Smuczer, Longus Nicolaus et Petrus nótárius civitatis pretacte respondentes dixerunt: quod idem Mathias huiusmodi infamie macula foret obfuscates sic videlicet, quod dum ipse Mathias Ebum officialis quondam Iohannis Imicher alias comitis urburarum nostrarum Crempniciensium predictarum fuisset, super non modica summa pecuniarum eidem rationem reddere non valuisset, eandemque furtive sibi usurpasset et erga se conservasset et pro eo consulates officium non esset dignus captare neque possidere, prout hec in registro seu libro civitatis notabiliter signatum et scriptum haberetur. Ad quod prefatus Mathias respon­disset, quod ipse omnia sua facta et negotia cum predicto Imicer Hannus honorifice et ami­cabiliter disposuisset et super hoc quandam litteram signeto ipsius Imiker Hannus signantem id clarius exprimentem produxisset, dicens se fore inculpabilem et innocentem et si quid in libro civitatis esset scriptum, quod honori suo derogari posset, minus iuste et fraudu­lenter conscriptum fuisset. Adducto itaque et aperto libro civitatis predicte in eodem arti­culum super facto premisso eundem Mathiam penitus predicta nota seu macula obfuscatem et culpabilem declarantem invenissent. Et quod idem articulus iuste et rationaliter per providum virum magistrum Petrum tunc notarium prescripte civitatis in librum conscriptum 3 esset, hec providi viri scilicet Heyncz Czwisler, Hannus Smuczer et Lang Nickul, tunc iurati cives Crempnicienses affirmassent. Quibus sic peractis memoratus Demetrius de Zalok unacum pretactis iudicibus et iuratis civibus predictarum civitatum predictam causam ruminantes ac tractantes et habito colloquio et deliberatione inter se causam predictam taliter iudicassent: quod quia memoratem Mathiam Ebum iuxta seriem et continentiam litterarum quittantionalium sub signeto predieti quondam Imicker Hannus emanatarum omnia sua facta et negotia cum eodem Imiker Hannus honirifice et amicabiliter disposuisse invenis­sent, ob hoc pretactes articulus contra ipsum Mathiam Ebum in librum civitatis dolose et

Next

/
Oldalképek
Tartalom