Kumorovitz L. Bernát: Budapest Történetének Okleveles Emlékei Harmadik Kötet (1382 - 1439)(Budapest, 1987)

fraudulenter esset conscriptus et eundem librum igni comburi, pretactos vero très scilicet Heyncz Czwisler, Hannus Smuczer, Lang Nicul iuratos cives ac prenotatum Petrum nota­rium in penis capitum ac amissione bonorum, rerumque et bonorum ipsorum contra eundem Mathiam Ebum succubuisse pronuntiassent. A qua quidem sententia et iudicio memorati très iurati cives ac Petrus nótárius appellantes ipsam causam per nostram maiestatem audiri et iusto iuris tramite decidi et terminari humiliter supplicantes postularunt. Nos itaque, qui ex assumpto regalis culminis officio cuilibet iustitiam impertiri tenemur, convocatis in nostre maiestatis presentiam iudicibus et nonnullis iuratis consulibus nostra­rum civitatum regalium liberarum, videlicet Budensis, Cassoviensis, Posoniensis, Soproni­ensis, Bartffa, Lewtschoviensis, Epperies, Brassoviensis, Kesmarkt et aliarum quamplu­rium civitatum presentibus, quibus causam predictam hincinde ruminantes habita matúra deliberatione et sano superinde consilio hoc modo discussimus iudicantes: quod quia pre­dictus articulus ad scitum et attestationem predictorum trium iuratorum in librum civitatis fuisset conscriptus et licet pretactus Mathias Ebum litteras quittantionales a memorato Iohanne Imicker obtinuerit, tarnen eedem littere librum civitatis reprobare nequaquam potuissent et ideo eundem librum civitatis nullatenus igne comburi debere manifeste et aperte agnovimus, proindeque sententiam predictam per ipsum Demetrium modo premisso latam reprobantes universas et quaslibet litteras, articulos et registra superinde sub quo­rumcunque sigülis confectas et emanata, quoad omnes earum continentias et clausulas revocamus, cassamus, annullamus et perpetuis successivis futuris temporibus viribus carituras relinquimus et pronuntiamus, pretactosque Heyncz Czwisler, Iohannem Smuczer, Lang Nickul ac Petrum notarium, quoad factum predictum tamquam honestos et bone fame viros ad omnia honoris officia dignos et habiles restatuimus harum nostrarum, quibus secretum nostrum sigillum appensum est, vigore et testimonio litterarum mediante. Datum Trenczinii, sabbato proximo ante festum beatorum Fabiani et Sebastiani martirum, anno domini millesimo quadringentesimo vigesimo sexto, regnorum nostrorum anno Hungarie etc(etera) tricesimo nono, Romanorum sexto decimo et Bohemie sexto. De mandato domini regis ista informatio emanatarum harum litterarum facta est per Michaelem Nodlar iudicem et Ladislaum de Erd civem Budensem et Ladislaum Knall civem civitatis Cassoviensis. a recte: conscriptus 886 Buda, 1426. febr. 24 . (Bude, in dorn. Reminisce re. ) Nos Sigismundus. .. Hungarie. .. rex m. comm. , quod Georgius litteratus de Veteribuda pro lacobo litterato de eadem. .. ab una, parte vero ex altera Petrus litteratus pro Iohanne filio condam Andrée litterati de Kapy.. . causam predictarum partium in personali nostre maiestatis presentia in. .. octavis festi epiphani­arum domini* iuxta continentiam litterarum Petri filii Hernycy de Berzeuice tavarn. reg. magistri vertentem de earundem partium voluntate ad octavas festi b. Georgii 2 . .. in eandem nostre maiestatis presentiam personalem prorogassent,ymmo prorogarunt coram nobis.. . In dorso : Pro Iohanne filio condam Andrée litterati de Kapy contra Iacobum litte­ratum de Veteribuda ad octavas festi b. Georgii martiris proxime affuturi in nostram per­sonalem presentiam. Prorogatoria. O rig. : Chart, pap, cum fragm. sig. mediocris, quo erat clausa. Arch. Nat. Hung. Dl. 64. 232, (Sign, ant. : Arch. Mus. Nat. Hung, famil. Kap y. K. Fa sc. 111. No. 42 .) 2 1426. jan. 13. 1426. maj. 1.

Next

/
Oldalképek
Tartalom