Rendeletektára, 1895

Rendeletek - 277. A m. kir. ministerelnöknek 3.943/M. E. 1895. sz. rendelete, melylyel a görög keleti szerb egyház részére 1779. julius 16-án kiadott legfelsőbb felvilágositó leirat, az érseki assistensek utasitása és az 1782. ápril 4-én kiadott szentszéki rendszer közöltetnek.

MAGYARORSZÁGI RENDELETEK TÁRA. 1895. 993 stentibus juxia praescriptam Normám in functione relin­quendi, aut pro supernumerariis declarandi sunt, Dioece­sanus Episcopus non tam senium, quam habilitatem ad curam animarum, morum integritatem, aliaque mérita spectabit. g) Pro supernumerariis deelarati, quoad licet, alteri, publico utili muneri, cumprimis verő Juventuti instituendae admoveantur. h) Donec supernumerariis, seu ob modo memoratum Normale functione privatis Popis de alio quodam munere prospectum fuerit, Episcopis novos Popas creare nequa­quam licet. 38-vo. Porro quoque severissime vetamus, ne ullus subditorum Nostrorum se Ippekii, aut alio quopiam Tur­cicae Ditionis loco in Presbyterum ordinari, aut Arehi­mandritam creari faciat, et quemadmodum omnes Popas, uti puncto 35-to declaratum est, subditos Ditionum Nostrarum haereditariarum esse oportet, ita et quoad Monachos sanctio eadem ad amussim observanda érit; si proinde exteros Monachos, qui e Sanctis quibusdam locis se venisse obtendentes, populum aère emungunt, et illud in exteras clitiones efferunt, Provincias Nostras ingredi contigerit, eosdem Metropolita et Episcopi ab omni sacra functione obeunda arcebunt, multo minus autem Elemo­sinae eolligendae, quae et Giero, Ditioni Nostrae subjecto, interdicta est, facullatem largientur, sed ut primum inno­tuerit. hujus generis Monachum, aut Popam adesse, mox et absque mora proximo provinciali, aut militari Magi­stratui fideliter, et accurate indicabunt, unde et quorum negotiorum causa ejusmodi homines veniant, ubi item, et quamdiu illic morari meditentur? quo dein Magistratus certiora hanc in rem réseire, Relationes iis, quorum

Next

/
Oldalképek
Tartalom