Nyelvtudományi Közlemények 45. kötet (1917)

Tanulmányok - Gombocz Zoltán: A magyar őshaza és a nemzeti hagyomány (I.) 129

A MAGYAR ŐSHAZA ÉS A NEMZETI HAGYOMÁNY. 135 t Ex pla'ga autem estivali subsolari gens iacet Corosmina, et Ethyopia, que minor India dicitur, et post hec inter meridiem et cursum Don fluvii est desertum inmeabile, ubi propter intern­periem aeris illius zone sünt serpentes diversi generis, rane velut porci, basillicus, et plura animalia toxicata, tigris et uni­cornis ibi generantur. Don grandis fluvius est, in Scythia ori­tur, ab Hungaris Etul nuncupatur, et ibi montes niveos, qui Scythiam cingunt, transcurrit, amisso nomine Don vocatur. Circa enim meridiem iuxta ipsum iacet gens Kytanorum et gens Alanorum, tandem in maré cadit rotundum tribus ra­musculis. Altér quoque fluvius nomine Thogata, valde magnus, in regno nascitur Scythicorum, qui per sylvas vádit desertas, palu­des et montes niveos, ubi sol nunquam lucet, diseurrens intrat tandem in Irchaniam, et ibi vergit in maré aquilonis. Longi­tudó quidem scytice patrie trecentis et sexaginta stadiis extendi perhibetur, latitudo C. nonaginta. Situm enim habét tam muni­tum, quod in solo loco uno parvissimus vadus ibi reperitur, propter quod ibi Scythe nulli imperio, nec etiam Macedonico, aliquo tempore sünt subiecti, et pro tanto vocamus eos dem­ptos, id est exemptos ab omni potestate. Dicimus etiam Dentos, a dentositate, quia sicut dentes omnia corrudunt et triturant, ita ipsi omnes alias nationes triturabant, unde Eomani eos voca* bánt flagellum Dei. Sola tamen dicta Scythia in quibusdam locis satis lata esse dicitur nemoribus, silvis, herbis venustata, diversique generis bestiis dives et referta. Cui de oriente vicini sünt Bessi et Cumani Albi. Circa etiam maré aquilonis de occidente, quod ei vicinatur, usque Susdaliam, est desertum silvestre, humano generi inmeabile, quod ad magnum spatium extendi perhibetur, ubi nubium densitas per sex menses continue iacet, ubi sol non cernitur per menses memoratos, nisi in mense Julio, Junio et Augusto, et hoc in tanta hóra diei, quanta est a sexta usque ad nonam. In montibus enim deserti memorati cristallus invenitur, grifo­nes nidum parant, avesque Legisfalk, que hungarice Kerecheth appellantur, pullos procreare dignoseuntur». MHK. 492—3. Van-e e leírásoknak forrástörténeti értékük ? Lehetségesnek vagy valószínűnek tarthatjuk-e, hogy az Árpád-kor vége felé még

Next

/
Oldalképek
Tartalom