Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Nagyszombat, 1894

177 cellario et Consiliario nostro, cujas scilicet in curanda con- servandaque in regno nostro Hungáriáé vera religione singu­laris et praecipua exstat sollicitudo atque diligentia, insti­tuendum fundandumque duximus. Quapropter, ut Collegio et fratribus in eo jugiter Deo famulantibus ac erudiendae juventuti continuam operam dantibus, de vitae aliarumque rerum necessariarum subsidiis prospéctum esse possit, Abba­tiam de Zeeplak in Abaujvariensi ac Praeposituram de Been in Cottibus adjacentes, quarum utraque, destructis earum per' superiorum armorum disturbia, quibus hoc regnum no­strum Hungáriáé diu nimis agitatum fuit, Ecclesiis, Abbate et Praeposito, consequenterque cultu divino hactenus vaca­runt, et in manibus saecularibus diutius habitae, variis modis hinc inde destructae fuerunt, simul cum universis eorum Bonis temporalibus, utpote villis, oppidis, possessionibus, praediis, portionibus et quibuslibet juribus possessionariis, proventibusque et emolumentis, ad easdem de jure et ab antiquo spectantes et pertinere debentes, memorato Collegio Jesuitarum in Civitate nostra Tyrnaviensi noviter opera et cura praefati Dni Strigoniensis fundato, accedente ad id S. Sedis apostolicae dispensatione applicavimus eidemque in in perpetuum dedimus ita et tali conditione, ut sufficientes Societatis illius viri Religiosi Collegio illo continue resideant et ea, quae ad peragendum Cultum divinum erudiendamque in pietate et honestis literis pubem pertinent fideliter, dili­genter, ac sollicite obeant, imo applicamus, damus, donamus et conferimus jure perpetuo et irrevocabiliter, harum nostra­rum, quibus duplex et authenticum sigillum nostrum, quo ut rex Hungáriáé utimur, est appensum, vigore et testimonio literarum. Datum die vigesima prima Januarii, Anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo primo. 12

Next

/
Oldalképek
Tartalom