Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Nagyszombat, 1894
168 discipulos argumententur omnes Magistri, et respondeat super intendens, es disputacio liuiusmodi tota, per vimra ex discipulis, cui superintendens jusserit ad librum referatur. Superintendens legat Catechismum, ac Sacre scripture lectionem enarret. Maiori uero Classi, per locos communes, totam fidem eatholicam cum refutatione Haereticorum exponat. Duobus Magistris, dabitur salarium singulis quinquaginta Floreni, plus minus, prout ratio temporis exegerit, et victus vnius istorum Magistrorum ex pacto Rmi Dni cum moderno Plebano inito, si uult poterit habere victum, apud eundem Plebanum. Musico autem floreni viginti quinque, et victus, cum electis alijs, per eum dispensatorem, quem dicte tres persone ad hoc munus designauerint, de victu vero eorum eisdem dando prefate tres persone, cum eis concordent, an videlicet cum alijs comedere velint, vel aliquam Pecuniam eis seorsim pro victu dare debeant. Quando autem fiet disputatio, ea fiat, semper sine clamore et strepitu, honesto modo ac habeatur sermo de fide catholica in schola Latina quem superintendens, vel Rector Schole vel illi Magistri, in quorum classe et institutione, puer vel adolescens fuerit componat, quem pueri recitent. Preterea curet superintendens, vt pro defensione religionis nostrae Catholice, fiant in schola ipsa Disputationes de fide contra haereticos, ter in Anno, vt et in huiusmodi Disputationes de fide presententur Rmo Domino Archieppo, vel eo absente, Vicario, vt postea, si opus esse videbitur, possint medio Archidiaconorum per totam Diocesim, ac plébános cum sermonibus latinis ac Hungaricis, in scriptis mitti, vt sic plebem suam doceant. De Discipulis. Quia autem dicte tres persone vna cum superintendente eum semper respectum habere debent, vt tales scholasticos habere et alere debeant, qui sint in Ecclesijs Hungarie promo-