Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Nagyszombat, 1894
169 uendis vsui et vtiles eligantur per eos Adolescentes, intra sedecimum et vigesimum quintum annum aetatis, viginti qua- tuor vel tot, quod scholae ipsius prouentus sufferri possunt Hungari, Germani et Sclaui mixtim, studiosi Catholici ac boni indolis, in hungaria nati, tales scilicet, qui uolunt sacris initiari, et qui promittant, se non discessuros, nisi adminus compleuerint sua studia, hi et non alij habeant ex Scholae prouentibus victum et vestitum scholasticis aptum, et honestum, non tamen pomposum, sed ex Panno Bohemico nigro, ac libros, quos si opus erit aliquot, et Papyrum, ac alia, ad studia eorum continuanda necessaria, quibus singulis, ex prouentibus Schole, emantur superpellitia, pro ornatu Chori; qui postea completis suis studiis sacris initiati, mittantur ad plebem Hungaricam docendam, quorum in locum sufficiantur alij idonei. Quando autem crescent Prouentus scholae, ijsdem limitatis dicte tres Persone, cum scitu dni Rmi Archiepiscopi, ac in absentia eius Capituli habeant potestatem numerum predictum studentium augendi, et qui eliguntur, et admittentur, promittant praemisso modo coram ipsis tribus personis et superintendente, cuius officium erit, eos ad matricem siue librum scholae inscribere, quod non discedent, per Triennium, de schola, nisi ad tempus, quando opus fuerit, cum venia dictarum trium personarum Item, quod non sequentur Lutteranam, aut aliam quampiam damnatam haeresim, neque libros haereticorum habebunt quodque primum Sacre Romanorum Hungarie Bohemie Regie Majestati ac deinde Rmo domino Arehiepiseopo et Capitulo Ecclesie Strigoniensis fideles erunt, et semper ordinem ac religionem Sancte Romane et Catholice Ecclesie defendent, quodque suis Praesidibus, erunt obedientes, et viuent honeste, bonarumque arcium studijs fideliter et diligenter incumbent. Ipsi autem Discipuli omnes, sint sub obedientia impri-