Szívvel és tettel. Tanulmányok Á. Varga László tiszteletére (Budapest–Salgótarján, 2008)
HATALOM, BIRTOK ÉS HARC A RÉGMÚLT FORRÁSAIBAN - Kis Péter-Petrik Iván: Kiadatlan Árpád-kori oklevelek a főváros történetéhez (1192-1298)
ra Zagrabiensis episcopi, unde ascendit supra quendam montem, super quem est monticulus, qui est pro meta et de monte illo per Cuzdur vadit usque ad caput Piscence [?] et inde reflectitur super montem, qui vocatur Rosec et inde ascendit ad montem Garig et redit ad primam metam. Omnes autem rivuli fluentes versus occidentem sunt Macharie comitis, fluentes vero versus orientem sunt episcopi Zagrabiensis. Super terram vero Manyscloy habet forum liberum, ita ut nec banus, nec vicebanus, nec tributarii, nec salinarii potestatem habeant faciendi impedimentum et quecumque causa in illo foro orta fuerit non ad banum, nec suos iudices, sed ad dominum terre pertinebit iudicare, hospites vero habitantes circa forum eandem habent libertatem, quam latini vel hospites Zagrabienses. Item habet terram in parrochia Simigiensi prope ad Drug nomine Files, que habet primam metam iuxta fluvium Hodos et per eundem fluvium vadit ad partem meridionalem usque ad terram ville Merene, que est ecclesie Budensis, iuxta quam per metas vadit versus occidentem usque ad aliam aquam per quam superius versus septemtrionem usque ad magnam viam, que vadit de Drug ad Drauam et inde reflectitur ad orientem versus forum Drug et inde per metas redit ad primam metam. Item habet aliam terram, que vocatur Copus, cuius mete sic ordinantur. Prima meta est, ubi aqua Sciuezen intrat in Copus et per Sciuezen vadit superius aliquantulum usque ad quandam metam, que est iuxta Sciuezen, inde tendit versus occidentem ad aliam aquam, que vocatur Rengeusar et per illam vadit superius ad vallem, que est supra piscinam Halap et ibi intrat in Rengeusar et per eandem vallem vadit superius, ubi est meta et inde reflectitur ad orientem per metas elevatas cum terra ville Luca et cum eadem vertitur ad meridiem per aliquot metas vadit inde ad orientem super aquam Sciuezen et transiens Sciuezen tendit ad orientem, inde reflectitur ad septemtrionem cum terra Cosme iterum aliquantulum vertitur ad orientem usque ad terram uduornicorum de Kecyl et cum uduornicis per metas vadit ad meridiem usque ad villam Figud, deinde per metas vadit per medium ville Kecyl et a parte orientali est terra uduornicorum, ab occidente vero Macharie comitis. Preterea inter terras uduornicorum Macharias comes habet molendinum in fine Keylhid et in eadem villa fundum pro molendinario et preterea fundos ad quatuor mansiones et pro illis partem de feneto. Item ab oriente iuxta terram uduornicorum Kecyl habet Macharias comes terram nomine Mart, cuius meta est Popsara, que currit in Capus et per idem Popsara vadit superius usque terram ville Fired, que castri est Simigiensis et inde flectitur ad orientem per metas elevatas usque ad Zarazoston et inde vertitur ad meridiem usque metas uduarnicorum de Amac et inde ad occidentem usque ad quandam viam et inde ad montem per metas elevatas pervenit usque ad finem ville Amac et ibi intrat in fluvium Copus et per Copus vadit inferius usque ad finem pontis Kesciu, ubi ulteriore in fine