Szívvel és tettel. Tanulmányok Á. Varga László tiszteletére (Budapest–Salgótarján, 2008)
HATALOM, BIRTOK ÉS HARC A RÉGMÚLT FORRÁSAIBAN - Kis Péter-Petrik Iván: Kiadatlan Árpád-kori oklevelek a főváros történetéhez (1192-1298)
pontis prope est meta cum ecclesia Sancti Iacobi et inde cum terra Sancti Iacobi tendit ad meridiem per metas elevatas usque ad Apatvta et super Apatvta vadit adhuc versus meridiem usque ad metam ecclesie Sancti Martini, ubi est meta et inde cum terra Sancti Martini flectitur ad occidentem per metas elevatas usque ad Sciluasfeu, ubi rivuli fluentes de monte versus meridiem pertinent ad ecclesiam Sancti Martini, fluentes vero versus septemtrionem ad comitem Machariam, deinde per aquam Sciluas vertitur ad septemtrionem et pervenit ad Grescence et per Grescence ad Copus et descendens per Copus pervenit iterum ad villam Kecyl, ubi est pons Kecyl et per eundem fluvium Copus descendit inferius, ubi Popsara intrat in Copus, de tota autem silva Selyz, que metis istis includitur. Udvornici nullum ius habent, nisi quod possunt incidere lignam ad suum usuum [sic!]. Super terrain vero Selyz habet forum sub tali libertate, ut nullus aliud ius ibi habet, nisi ipse solus. Item habet aliam terram nomine Pouca, que posset sufficere ad usum XV aratrorum cum silvis et vineis, cuius medietas est monasterii Kenez, reliqua vero medietas Macharie comitis. Item habet terram in Kerequi continentem LXXXX iugera, cuius medietas est monasterii Kenez, medietas vero Macharie comitis. Preterea in Keurushig habet XVI vinitores cum terris et vineis et fenetis. In Morus habet terram ad VI aratra et tantumdem portionis de piscinis et arundinetis et fenetis, cuius medietas est monasterii de Kenez, medietas vero Macharie comitis. Item super Sar habet terram nomine Bugud, cuius prima meta est iuxta aquam Sar cum alia villa Bugud, que est castri Albensis, inde protenditur versus orientem cum elevatis metis per aliquantulum spatium et inde vertitur ad septemtrionem ad quandam metam et inde tendit ad orientem cum metis elevatis usque ad magnam viam, que de Fuen vadit ad Asonvasara et inde flectitur versus meridiem per aliquot metas et inde ad occidentem tenens metas cum Bissenis et sub villa Bissenorum intrat in aquam Sar et transsiens primum Sar vadit ad ulteriorem Sar, que est sub villa Sopona et medietas eiusdem Sar per longitudinem pertinet ad villam Sopona, medietas vero, que est ab oriente cum omnibus insulis et fenetis et arundinetis est Macharie comitis, deinde per eundem ulteriorem Sar tendit superius versus septemtrionem usque ad metam Fergen et inde versus orientem transiens insulam cum metis venit ad Cuzepsar et per ilium vadit superius usque ad metam Guusti et cum terra Guusti flectitur ad orientem ad magnum Sar, iuxta quern est meta et idem magnum Sar reducit ad primam metam. Item terra Patca, super quam est ecclesia Beati Iohannis Baptiste in medietate pertinet Macharie comiti, in alia vero medietate sue generationi. Item de terra Buia, que est sub silva Turbag et iuxta Sceledtou medietas est Macharie comitis, alia vero medietas sororis eius, uxoris Dama. Ut autem hec gesta veritate teste et veraciter ordinata perpetue firmitatis robur optineant, auctoritate presentium predicta-