Állami gimnázium, Munkács, 1900
Laude; sed in vitium libertás excidit et vim Dignam lege regi: lex est accepta chorusque Turpiter obticuit sublato iure nocendi. Nil intentatum nostri liquere poetae, Nec minimum meruere decus, vestigia Graeca Ausi deserere et celebrare domestica facta, Vel qui praetextas vel qui docuere togatas. Nec virtute foret clarisve potentius armis Quam lingua Latium, si non offenderet unum Quemque poetarum limae labor et mora. Vos, o Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non Multa dies et multa litura coercuit atque Perfectum decies non castigavit ad unguem. 295—308. v. Ingenium misera qui fortunatius arte Credit et excludit sanos Helicone poetas Democritus, bona pars non ungues ponere curat, Non barbam, secreta petit loca, balnea vitat. Nanciscetur enim pretium nomenque poeta, Si tribus Anticyris caput insanabile nunquam Tonsori Licino commiserit. O ego laevus. Qui purgor bilem sub verni temporis horam ! Non alius facérét meliora poemata ; verum Nil tanti est! Ergo fungar vice cotis, acutum Reddere quae ferrum valet, exsors ipsa secandi ; Munus et officium nil scribens ipse docebo Unde parentur opes, quid alat formetque poetam: Quid deceat, quid non; quo virtus, quo ferat error. 309—324. v. ^cribendi recte sapere est et princípium et fons: Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae, Verbaque provisam rem non invita sequentur. Qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis, Quositamore parens, quo frater amandus et hospes, Quod sit conscripti, quod iudicis ofüicium, quae Partes in bellum missi ducis, ille profecto Reddere personae seit convenientia cuique. Respicere exemplar vitae morumque iubebo Doctum imitatorem et vivas hinc ducere voces. Interdum speciosa locis morataque recte Fabula nullius veneris, sine pondere et arte. Valdius oblectat populum meliusque moratur, Quam versus inopes rerum nugaeque canorae.