Mitteilungen des Österreichischen Staatsarchivs 44. (1996)
KOWALSKÁ, Eva: Dokumente aus dem Nachlaß von Johann Ignaz von Felbiger
Eva Kowalská gariae Regina Apostolica, Archi-Dux Austriae, Dux Burgundiáé, Styriae, Carinthiae er Camioliae, Marchio Moraviae, Dux Brabantiae, Lymburgiae, Lucemburgiae, Geldriae, Wiirtembergae, Superioris et Inferioris Sylesiae, Mediolani, Mantuae, Parmae, Piacentiae, Quastallae, Auschvitij et Za- torj, Princeps Sueviae, Comes Habspurgi, Flandriáé, Tyrolis, Hannoniae, Kyburgi, Goritiae et Gradi scae; Marchio S.R.Imperij, Burgaviae, Superioris, et inferioris Lusatiae, Comes Namurci, Domina Marchiae, Sclavonicae, et Michlininiae, Vidua dux Lotharingiae et Barri, Magna Dux Hetruriae etc. etc.: Memoriae comendamus Tenore praesentium Quibus expedit Universis: Cum Nos Quae Deiter Optimi Maximi nutu caetera inter Regna, et Ditiones celebris quoque Hungáriáé Regni habenas jure haereditario gerimus, peculiaris Antecessorum Nostrorum Divorum condam Hungáriáé Regnum Institutis, et Vestigiis insistere volentes, pro Regali munere Nostro eo cumprimis intentae esse co- nueverimus: Ut Universos Fideles de Nobis Augustaque Domo Nostra, ac Republica Christiana be- nemerilos praesertim vero virtutum ornamentis praeditos peculiaris Gratiae, et Clementiae Nostrae favoribus prosequamur, fideliumque juxta, ac utilium Servitiorum merita Caesareo-Regia Munificentia Nostra liberaliter, et condigne remuneremur; qui Gratiarum Nostrarum memores eo ferventius ad utilia Principum Obsequia, et Reipublicae incrementa omnem operam impendant, prompti- tudinemque suam exhibeant, ac Splendorem Caesareo-Regiae Celsitudinis tanto latius per Orbem propadando cum indelebili repetendae gratitudinis memoria, sibi immortale nominis decus procurare valeant. Unde benigne perpendentes grataque mente recolentes constantem fidem, et fidelitatem, fideliumque non minus, ac proficuorum Servitionum merita Fidelis Nostri honorabilis Ioannis Ignatij Felbiger Scholarum Germanicarum in Ditionibus Nostris Germanico Haereditariis Superioris Directoris Nostri, quae idem cumprimis Scholarum in Ditiones Nostras Haereditarias, Introductione Nobis et Augustae Domui Nostrae fideliter praestitit, ac impendit, sed impensius considerantes propensum ejusdem Ioannis Ignatij Felbiger erga memoratum Nostrum Hungáriáé Regnum Nationem, et Gentem Hungarum Animum, et peculiarem quemdam affectum, quo Eidem Regno Nostro, et Sacrae ejusdem Coronae continuo fideliter, et utiliter servire cupere ac velle Ipsum benigne cognovimus Eundem Ioannem Ignatium Felbiger de Caesareo=Regiae Potestatis Nostrae plenitudine, et Gratia speciali in Cactum ordinemque, et consortium verorum antiquorum, ac indubitatorum praelibati Regni Nostri Hungáriáé, et partium ei adnexarum Indigenarum recipiendum, aggregandum, cooptandum- que esse duximus, et annumerandum, ita nihilominus, et ea expressa cum cum conditione, ut Idem Super praemisso Indigenatu Iuramentum seu Homagium deponere, hocce nimirum modo: Ego Io- annes Ignatius Felbiger: Quoniam Sua Sacra Caesarea, et Regio Apostolica Majestas Domina Domina Clementissima me ad meam humillimam suplicationem in numerum et Caetum verorum hujus Regni Hungáriáé Indigenarum creare, recipere, et acceptare dignata est; ob hoc juro per Deum vivum, et gloriosam Dei Genitricem Virginem Mariam, et omnes Sanctos et Electos Dei, fidemque mea spondeo, et promitto, Serenissimo, potentissimo, ac Invictissimo Principi Iosepho Secundo Electo Romanorum Imperatori, Germaniae et Hierosolymarum Regi, Haereditario Regio Principi Hungáriáé, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, et Sclavoniae Archiduci Austraie, Duci Burgundiáé, Lotharingiae et Barri, Magno Duci Hetruriae, qua Corregenti, et Serenissimae, ac Potentissimae Principi Mariae Theresiae Romanorum Imperatrici, Hungáriáé, et Bohemiae Reginae Apostolicae, Hereditariae Terrae Principi, ac Dominae Dominae Nostrae Clementissimae: Quod suis Sacris Caesareis, et Rcgio=Apostolicae Majestatibus, perpetuo fidelis, obediens, et devotus ero, Earun- demque, uti et altefatae Haereditariae Dominae Nostrae Clementissimae, Haeredum, et Successorum honorem, Dignitatem, commodaque Semper observare, et promovere Studebo, damna vero pro Viribus avertam, altefataeque Sacrae Caesareae, et Regio Apostolicae Majestatis Dominae Nostrae Clementissimae Successionibus Similiter Hungáriáé Regibus, ac Sacrae ejusdem Hungáriáé Coronae, et toti Regno perpetuam Fidem, et fidelitatem observabo, ac Jura, Libertates, Privilegia, Decreta, Constitudines, et alias omnes immunitates in hoc Regno Hungáriáé observatas nullis viis directis, vel indirectis palam vel occulte Consilio, factis, vel alio quocunque modo violabo, aut turbabo, sed toto posse meo, etiam, si res ita postulaverit, cum vitae meae extrema necessitate tuebor, et conservabo, Iuribusque, Decretis, et Consuetudinibus ejusdem Regni in omnibus semper parebo, et obedientem me exhibebo; Dominia, Metas, ac Terminos ejusdem Regni Hungáriáé, et partium Ei subjectarum, ab eodem Regno nulla ratione abalienabo, et alienata instar aliorum Regnicolarum recuperare enitar. 156