Mitteilungen des Österreichischen Staatsarchivs 44. (1996)

KOWALSKÁ, Eva: Dokumente aus dem Nachlaß von Johann Ignaz von Felbiger

Dokumente aus dem Nachlaß von Johann Ignaz von Felbiger Ad quae omnia praemissa observanda me obligo, et obstingo. Sic me Deus adjuvet, Beata Virgo Maria, et omnes Sancti atque electi Dei: quo praevio modo deposito, extractisque super inde Con­suetis Litteris Testimonialibus, Constitutionibus etiam repetiti Regni Nostri Hungáriáé Super Indi- genatu sancitis satisfacere, ac occasione afiuturae Generalis praedicti Regni Nostri Hungáriáé Diaetae, pro inserendo de more publicis ejusdem Regni Constitutionibus, et articulis suo nomine semet coram Statibus, et ordinibus saepefati Regni Nostri Hungáriáé sistere, et praesentare, ac ea omnia et Singula, quae in praeinserto Iuramento continentur; rite observare debeat, ac teneatur, sit- que adstrictus, et obligatus; Volentes, et ex certa Nostra Scientia animoque deliberato decernentes, ut ipse Ioannes Ignatius Felbiger imposterum futuris, perpetuoque temporibus omnibus illis Gratis, Privilegiis, Honoribus, Praerogativis, Induitis, Immunitatibus, Libertatibus, et Exemptionibus, qui­bus caeteri veri antiqui, ac indubitati toties dicti Regni Nostri Flungariae, et partium Eidem adnex­arum Indigenae quovis modo de Iure, et antiqua Consuetudine, aut aliter qualitercunque utuntur, fruuntur, et gaudent, pariter uti, frui, potirique, et gaudere possit, ac valeat: Imo recipimus, coopta­mus, aggregamus, et in verum Indigenam creamus, et assummimus Praesentium Nostrarum Secreto majori Sigillo Nostro, quo ut Regina Hungáriáé Apostolica utimur impendenti, in perpetuam Rei memoriam Communitarum Eidemque Ioanni Ignatio Felbiger extradandarum Privilegialium Litter­arum vigore, et testimonio mediante. Datum per Manus Fidelis Nostri Nobis sincere Dilecti Spectabilis, ac Magnifici Comitis Francisci Eszterházij de Galantha, perpetui Comitis in Frakno, aurei Velleris, et una Insignis Ordinis Sancti Stephani Regis Apostoliéi magnae Crucis Equitis, Camerarij, Consiliariique Nostri actuali Intimi, Comitatus Mossoniensis Supremis Comitis, Curiae Nostrae Regiae per Hungáriám Magistri, et per antelatum Regnum Nostrum Hungáriáé Aulae Nostraae, prout, et dicti Ordinis Sancti Stephani Canccllarij. In Archiducali Civitate Nostrae Viennae Austriae Die Vigesima Tertia Mensis Octobris, Anno Domini Millesimo, Septingentesimo Septuagesimo Octavo, Regnorum Nostrorum Hungáriáé, Bohemiae, et relinquorum Trigesimo Nono. Reverendissimis Illustrissimis, Reverendis item, ac Ve­nerabilibus in Christo Patribus Dominis Iosepho e Comitibus de Bathyán Perpetuo in Ne- meth-Újvár, S:R:E:Cardinale, et S:R:Imperij Principe Strigoniensis; Adamo Libero Barone Patatich de Zajezda Colociensis, et Bacsiensis Ecclesiarum Canonice unitarum Metropolitanarum Archi Episcopis, Comite Francisco Zichij de Vásonkeö Iauriniensis; Comite Carolo Eszterházy de Ga­lantha Agriensis, Chrystophoro e Comitibus Migazzi, de Waal, et Sonnenthum S:R:E:Cardinale, Principe S:R:Imperij Administratore Vaciensis; Iosepho Galjuff Zagrabiensis; Ioanne Baptista Ca­ballini de Szlavnigrad Segniensis, et Modrusiensis, seu Corbaviensis, Mathaeo Francisco Kerlicza Bosniensis, seu Diakoviensis, et Syrmiensis; Comite Ladislao Kollonich de Kollegrád Transylvani- ensis; Carolo Szalbek Scepusiensis; Comite Francisco Berchtold L:B: ab Ungerschitz Neosoliensis; Comite Antonio de Réva Rosnaviensis; Iosepho Bajzáth Veszprimiensis; Ioanne Syilij Sabariensis, Ignatio Nagy de Sellye Alba-Regalensis, Emerico Cristovics Csanadiensis /: Sedibus Magno- Varadiensi, Nitriensi, et Quinque=Ecclesiensi vacantibus:/ Antonio Zlaterich Belgradensis; Stepha­no Nicolao Jaklin de Elephant Electo Almisiensis; Comite Sigismundo Keglevich de Buzin Electo Makariensis, Ladislao Kovács Electo Scardonensis, Raphaele Szent=Iványi Electo Arbensis: Eccle­siarum Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus Nec non Serenissimo Duce Alberto per Reg­num Nostrum Hungáriáé Locumtenente Nostro Regio; Spectabilibus item et Magnificis Comite Ge- orgio Fekete de Galantha Iudice Curiae Nostrae Regiae; Comite Francisco de Nadasd perpetuo Ter­rae Fogaras Regnorum Nostrorum Dalmatiae, Croatiae, et Sclavoniae Bano, Comite Adamo de Bathyan Tavemicorum; Illustrissimo Sacri Romani Imperij Principe Nicolao Eszterházij de Ga­lantha, perpetuo Comite in Frakno Nobilis Regiae Turmae Praetorianae Hungaricae Capitaneo; Praelibato Comite Francisco Eszterházy de dicta Galantha Curiae; Comite Ioanne Csákij de Ke- resztszegh, Agazonum, Comite Francisco Döry de Iobbaháza Pincernarum; Comite Ioanne Erdödy de Monyorokerék, Cubiculariorum, Comite Antonio Karoly de Nagy=Károly, Dapiferorum, Comite Lcopoldo Palffij ab Erdőd, Ianitorum, Nostrorum Regalium per Hungáriám Magistris, ac Comite Ioanne Pálfíy ab Erdőd, Comite Posoniense caeterisque quam plurimis Saepefati Regni Nostri Hun­gáriáé Comitatus tenentibus, et honores. Maria Theresia (m.p.) Comes Franciscus Eszterházy (m.p.) Josephus Brunsvik (m.p.) 157

Next

/
Oldalképek
Tartalom