Mitteilungen des Österreichischen Staatsarchivs 3. (1950) – Leo Santifaller Festschrift
BENNA, Anna Hedwig: Herzog Albrecht V. von Österreich und die Wahl des Leonhard Layminger zum Bischof von Passau
46 Anna Hedwig Benna Im Frühjahr 1425 verschärfte sich der Kampf zwischen Bischof und Herzog. Papst Martin Y. gestattete dem Bischof von Chiemsee und dem Abt des Schottenklosters St. Jakob in Regensburg die Belegung der Kirchen im Herzogtum Österreich mit dem Interpseudoprophetarum angelorum Sathane veniendum ex adverso, quorum gloria et fama, si hie quemadodum in Almania cognite forent, forte multi quorum interest, non fuissent in credendo taliter facilitati ac si dictus dominus dux personas dignas non reperiret aut saltem ecclesiam ipsam per indignum aut inutilem quereret gubernare, cuius tamen oppositum ipse semper et quatenus in eo fuit, semper practicavit, Confunduntur edam persone ydonee taliter, ut premittitur innocenter refutate. Est enim inter ceteros prelatos notabilis dominus videlicet Wilhelmus prepositus Wynnensis infulatus et sedi apostolice immediate subiectus, quem dicti pseudoprophete veritatis inimici de infirmitate et nimis crassitudine satagente ipsum propterea ad ecclesiam Pataviensem preficiendum fore inutilem, teste domino, false detulerunt. Est enim persona eligans atque pulcher, que nulli amanti veritatem posset displicere. Est enim robustus in iuncturis compactus longus mediocriter crassus, quod eo forcior communi estimacione in tota Austria vix repedatur ac alias sue bene prepositus et si non eminentem habet tamen competentem literaturam suum officium missasque publicas bene sciens legere et cantare. Asserveruntque quendam alium prelatum venerabilem de sanctitate vite et omni virtute commendandum dominum videlicet Nicolaum abbatem Mellicensem olim in specu sancti Benedicti priorem pro ipsa ecclesia preficienda inutilem ymmo dilapidator em, cui pariter altissimo, qui nil ignorat iniuriam omni pena dignam irrogaverunt. Non utique est dilapidator sed bonus fidelis et prudens dispensator super quacumque familia in domo Domini digne constituendus. Est et tercius vir devotus sacreque theologie professor famosus, qui quamquam ecclesiam non peteret, ymmo ne sponte oblatam acceptasset, unde tamen nescio aut quid timentes filii Belial sibi omni excepcione maiori falso similiter detraxerunt et eius famem invadere conati sunt et more rabidorum canum lacerare. Accedat insuper persona loquens, que licet respectu premissorum sit in omni parte minima, maxime tamen in sui opinione gravata ipsi namque inimici reconciliati, a quibus caveri sapiens iubet natura sua urgente detecta falsitate omnium, que michi obiecerunt, ne in sua iniquitate deficerent. Gonfugierunt ad plus infamandum et nocendum ad casum iuris canonici, cum inter canonicos de eleccione et ut ius locum sibi vendicaret factum impedimenti, de quo ibidem promovendum impediens eo teste, quo iudicem nedum falso sed et iniuriose confinxerunt persequere etc. . . . Propterea, beatissime pater, supplicamus nomine et parte dicti domini ducis et non solum sed et serenissime domine E(lisabeth) Romanorum regis filie dicti domini A(lberti) conthoralis suas primarias preces, propterea vestram sanctitatem porrigentis, quatenus vestra sanctitas dignetur dare pacem ecclesie Pataviensi atque dicto domino duci gratum ydoneum tamen et utilem. . . . Ponderato primo, pater sanctissime, quod nonulla castra ecclesie in manibus ingrati et bonum testimonium apud ipsum non habentis posita in sinistrum eventum dampna prestarent et pericula eidem domino duci ac suis terris. Quo attento Urbanus VI vestre sanctitatis predecessor dominum ducem de Monte episcopum Pataviensem quadriennaleni eciam civitatis possessorem et assistendam dominorum ducum Bauarie habentem ad ecclesiam transtulit Bande- burnensem ....