Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 21. 1692-1699 (Budapest, 1898)
35. fejezet: 1692-1699 - Törvények és okiratok
que religionis catholicae, nobis coniunctissimos alloquimur celsissimi principes etc. Ea siquitlem felicitas celsitudinum illustrissimarumque dominationum vestrarum sors melior est nostra, quod ad caput universale, tum quae spectant ad spiritualia, tum quae ad temporale regimen status politici, referre facilius possint; nos vero propter temporum iniurias et nimium quantum oppressam in terris his religionem catholicam, nec coram loqui, vulnus animi nostri declarare possimus. Proinde nomine status catholici rogavimus humiliter illustrissimum dominum Ladislaum Gvulaffi quatenus lioc obsequium pro Deo et eius ecclesia assumeret, celsitudinil)us(j[ue vestris fideliter referret, quo statu sit negotium catholicae ecclesiae in Transylvania et si subsidium expetendum foret ab iis, qui subvenire possint, adlaborare dignetur. Xeque dubitamus de zelo pientissimorum filiorum in dilectam matrem ecclesiam, quin fidelissimam operam exhibituri sint, ut vindicata libertate religionis catholicae etiam in hac patria, eiusdem matris filii, uno ore, una anima unum, verumque Deum honoremus. Pro qua assistentia spirituali et auxilio nobis praestito celsissimis, illustrissimisque dominationibus vestris aeternum obligati manebimus. Celsitudinum,excellentissimorum illustrissimorumque d. v. servi demississimi clerus et status secularis catholicus Transylvaniae. (Egykoru masolata az egyet. konyvt. Hevenesi gyujt. LXXIV.) c) A magyar kanczelldrnak. Ad cancellarium regni Ungariae. lllustrissime ac reverendissime domine etc. Quid intentionis habuerint d. d. acatholici Transylvaniae per dominum Nicolaum Bethlen, nuper ad aulam caesaream missum, ex certis rationibus constat nobis probe intellexisse illam d. v. Nempe in summa summarum etiam libertate ecclesiastica, quam habuimus sub principibus acatholicis Transylvaniae nos spoliare et ad ultimam servitutis redigere. Quapropter nolentes in hoc importabili onere tacere, si coram non licet referre vulnus animarum nostrarum: ad avertenda imminentia nobis mala, demisse rogavimus illustrissimum dominum Ladislaum Gyulaffi catholicum, quatenus dignaretur expeditionem ad aulam caesaream assumere et gravamina nostra proponere. Quare maximam spem de zelo illustrissimae d. v. concipientes, direximus ad