Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 21. 1692-1699 (Budapest, 1898)

35. fejezet: 1692-1699 - Törvények és okiratok

Octavo. Computus cum ,milite super alimentatione hybernali ineundus eum in modum se se habeat, ut miles tri bus mensibus ante publicatum regulamentum a Novembre nempe Decembre et Januario ad earn normám, qua prioribus annis sustentabatur, alatur, non admissis tarnen, sed provin­ciáé omni no resarciendis excessibus, tribus vero posterioribus mensibus, utpote in Februario, Martio et Aprile regulamen­tum tum iam notum in usum deducatur ac a provincia et milite id observetur, quod idem praecipit, sensusque eiusdem dominis gubernatori, cancellario, et thesaurario satis expli­catus est, penes quod adhuc monendum est, sacratissimam suam caesareo-regiamque maiestatem ex innata sua dementia et ob rationes sat graves interea benignissime decrevisse. ut loco tloreni, quem ad mentem regulamenti iuxta commu­uem hospitis mensae usum sive loco eiusdem pendendum thalerum et panem aerarium militi menstruatim exsolvat, thalerus quoque ab eodem aerario exsolvatur et ut colonelli legionum curarn oeconomiae, quae vigore regulamenti iisdem quodam modo sublata videbatur, recipiant, militique gregario. pro eo, quod í 11 í sive ex provincia, sive ex aerario in pecunia largitur et praebetur, de continuo amictu et victu in castris usu hucusque solito computumque tidelem insuper reddendo provideant. Xono. Sacratissima sua caesarea regiaque maiestas ad preces et desideria saepe allegatorum dominorum guber­natoris, cancellarii et thesaurarii et paterno itidem in Transilvaniam affectu et ex serio excessus militares coer­cendi studio clementissime decernet ex aula sua augusta virum nulli partium curae obnoxium rerum satis intelli­gentem et ea, qua par est, auctoritate munitum in Tran­sil vaniam ad inquirendum, quid de alimentatione hybernali huius anni ibidem actum et in quo peccatum sit, proxime mittere, ut patefactis ex eadem inquisitione, quae forte provinciáé ab uno alterove militum inHictae essent iniuriis. sive damnis, indemnitas laesis procurari queat. Decimo. Summa milionis hactenus tractatain exemplum aut eonsequentiam futurorum annorum non trahatur, sed potius maneat tirma benignissima suae sacratissimae caesa­reae regiaeque maiestatis resolutio de compensatione expen­sarum prioribus annis a provincia ultra tlorenos 400,000 diplomaticos in servitium suae sacratissimae maiestatis fac­tarum, et ab eadem clementissime postulatarum et prout aequxtas et proportio fert et meliora ut sperantur, tempóra aliquando permittent huic quoque milioni contingat et accomodetur. Quod dum caesarea regiaque maiestas sua

Next

/
Oldalképek
Tartalom