Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 21. 1692-1699 (Budapest, 1898)

35. fejezet: 1692-1699 - Törvények és okiratok

boves melioris, ut in Transilvania sunt, sortis, provinciáé expensis Budám usque pellendos, ac ibidem in debito numero, ac ea qua oportet, habitudine tradendos illaeso, quod íisco regio competit teloniorum vei vectigalium iure, singulo bove in 27 tlorenos et 30 xr. computato duabus praeterea additis conditionibus: l-o. Si dominis statibus Tranniae in proximae diaetae deliberatione super hac bovum praestatione habenda difíicile vel nimis grave videretur tantum bouni numerum et quidem meliorum congregare ac educere liberum iisdem sit eodem pretio, quo ab aerario suae sacratissimae caesareae regiaeque maiestatis acceptantur, parata pecunia eum nume­rum boum, quem sistere nequeunt, redimere. 2-o. Censura et selectus boum Budám, ut dictum pellendorum in ipsa provincia et locis ibidem eum in tinem designandis per commissarium caesareum praesenti quoque commissario provinciali íiat, eaque facta, boves selecti ac digni ut accep­tari possint, reperti, signo quodam haud facile deletitio notentur, in itinere Budám versus cura habeatur, ne maces­cant, hinc iisdem in via pascua non prohibeantur et una de securitate bene provideatur, quem in tinem homo caesa­reus et militum quaedam manus pro comitatu concedatur. Caeterum gubernium Transilvanicum, quam primum aulae signiticet, quid in diaeta statuum de hac boum praestatione actum et conclusum sit, ut innotescat, quo numero et tem­pore boves Budae tradi possint, traditionis tamen huius tempore haud nimium protracto. Quarto. Acceptabit porro sacratissima sua caesarea regiaque maiestas in defalcationem milionis a provincia tritici cum siligine mixti (mixtúra hac medietatem unius alteriusve grani haud excedente) cubulos 90,000 in domos annonarias Transilvanicas distribuendos ac deponendos, ita, ut 40,000 cubuli ante messem praesentis anni, 50,000 autem post eandem messem ante initium octobris certo admini­strentur, computato cubulo 2 lif. 30 xr. ; acceptabuntur pariter avenae cubuli 30,000 ante messem, et 30,000 cubuli post messem dicto modo ad domos annonarias devehendi, computato cubulo 30 xr. severeque interdicentur officio annonario in Transilvania constituto, omnes in mensurando nimio pulchrioris frumenti selectu et advehentium rusticorum ac iumentorum mala tractatione, hactenus usitatae vexae et excessus et moneantur hdeles Transilvaniae status, et earn in administratione hac tritici et avenae ad domos annonarias adhibeant diligentiam et curam, ne servitium suae sacra­tissimae maiestatis et cursus armorum oh aliquam negligen­tiam aut tarditatem patiatur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom