Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 21. 1692-1699 (Budapest, 1898)
35. fejezet: 1692-1699 - Törvények és okiratok
Cum nobis fideles sincere dilecti comites Georgius Bánfti regni nostri Transilvaniae gubernátor et Nicolaus Bethlen eiusdem regni cancellarius, dum hie in aula nostra morarentur nomine fidelium nostrorum statuum humillime exposuissent et rogassent, ut nonnulla quae sibi circa instructionem thesaurario nostro ticleli comiti Stephano Apor anno 1696 datam contraversa et obscura viderentur, ut ilia dictae instructioni expungerentur, quae quidem expunctio cum nobis non adeo necessaria, sed eius loci declaratio aliqua sufficiens videretur : ideo hucusque votis eorundem libenter annuentes omnemque dubitandi et contraversiae ansam removere cupientes, ita illos articulos perbenigne decla ramus. Primo. Quod per summarissimam causae cognitionem in §. vel articulo quinto instructions thesaurarii nostri positam, nihil aliud intelligatur, nisi tinalis decisio causae iuxta leges patrias facienda secundum quas post latam finalem sententiam thesaurarius noster per fiscalem directorem iuxta praxim legalem antea usitatam per executores legitimos annotari et pro fisco occupari faciet bona condemnati. Secundo. Quoad paragraphum sextum dictae instructions ratione modi constituendi vel praesentandi minores officiates iiscales attinet, cum in praelato articulo satis cl »re expressum sit, quomodo in constitutione illorum procedendum sit, ideo etiam nulla ulteriori dilucidatione indiget. Quod vero iideles status desiderant, ne nimirum thesaurarius noster, vel camera nostra aulica extraneos ad talia officia adhibeat et ut omnia in hoc passu faciat absque respectu vel praeiudicio religionum, quoniam huic scrupulo iam olim in diplomate nostro praecautum est. ideo putamus, et cameram nostram aulicam et thesaurarium ab illo non recessuros, quod ut faciant, benigne volumus. Tertio. Quod decimum eiusdem instructions paragraphum attinet, quamvis ibidem satis clare distinctum sit, ratione recommendationis, quid circa bona abalienanda vel in bene meritos ex regia munificentia conferenda thesaurarius noster una cum et quid sine gubernio nostro regio facere possit. Cum tamen liic paragraphus visus sit articulo septimo iustructionis regio nostro gubernatori antea datae aliquantum contrariari : ideo benigne declaramus, quod hoc etiam in his, de quibus solus noster thesaurarius regius opinionem suam ad cameram nostram caesareo aulicam remittere posse scribitur salva (uti et ibidem antescriptum fuit) gubernii nostri regii recommendatione tiet, cum per