Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 21. 1692-1699 (Budapest, 1898)

35. fejezet: 1692-1699 - Törvények és okiratok

ciiimr. Servet Deus vestram Majestatem sacratissimam diu­tissime de omnibus hostibus triumphantem. Datum in generalibus comitiis Claudiopoli celebratis. Anno 1694 die 5-to Április. (A gróf Korniss Mihály által készített másolat után.) j) 1694. ápr. 5. A rendel• levele Kinszkyhez Csáky elitéltetése ügyélyn. E x c e 11 e n ti s s i m e Comes, domine domine nobis gratiosissime. Sive proximis multorumque retro annorum monumenta ab Excellentia vestra, ad contestandum, erga pátriám no­stram afflictissimam amorem locata veneremur, seil omnes, qui hactenus ad exponendas humilimas necessitudiues no­stras augustissimum clementissimi Imperatoris nostri ostium pulsarunt, quam paterna in praecum nostrarum promotione eis subvenerit, dexteritate, audimus, fatemur nitro Excel­lentiae vestrae nomen a nobis et posteritate nostra, auro eedroque esse conservandum ; quod pro tot et tantis bene­factis rependamus, habemus nihil, praeter humilem, et sin­ceram addictionem, qua publicam patriae nostrae rem, quod steterit ab Excellentia vestra sartam tectamque desideramus universi. Quare ad patrocinium Excellentiae vestrae, iterum recurrimus, quam obnoxe rogantes ut subjectissimis sup­plicationibus nostris, e praesenti congregatione comitiali, ad suam majestatem sacratissimam directis, gratissima ope ac recommendatione subvenire, atque brevi abhinc, desiderato solamine nos recreare dignetur. Dupplex est praecum nostra­rum submississimarum argumentum: alterum persona domini comitis Ladislai Csáki, alterumque cancellaria in Aula augus­tissima erigenda, cum suis accessoriis; quid utrorumque re­spectu humilime desideremus, Excellentiae vestrae ex inclusis paribus gratiosissime percipiet. Sicut autem nulli dubitamus omnium particularium nostrorum momenta, in gratiosissimum Excellenciae vestrae conspectum proditura, ita ut eorum speciale patrocinium in solamen nostri suscipere dignetur. tam humilime supplicamus, quam desideriorum nostrorum obtentu nos magis magisque augustissimae Majestatis sacra­tissimae dominio subjectos et vinculatos, Excellentiae vero vestrae tantis pro beuefactis aeternum divinctissimos

Next

/
Oldalképek
Tartalom