Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 21. 1692-1699 (Budapest, 1898)
35. fejezet: 1692-1699 - Törvények és okiratok
mini comitis personam publice acta sunt memores, imputatum particlitatis, in favorum privatorum, quam iustitiae, reflexionis studium sincera innocentiae conscientia exculpare parati, praeter haue tarnen bonae causae rationem, tide publica, nunc pariter, secuti omnia modo atque ordine acta fuisse, submisse sincerissimeque recognoscimus, itaque sub consueto protonotariali praesidio inculpabili tide tractata reminiscimur ; nulli dubitantes, ea, quae communi statuum nomine, hoc in casu usque humillime scripta sunt, communi non minus nostro desiderio, non autem privatorum quorumvis aversioni esse clementissime tribuenda. Quae utut forsan ad expeditionem nostri sufficiens praebeant docuinentum, quia niliilominus e reipublicae tidei mentionati domini comitis culpae originis expositionem esse apprehendimus, et iudicamus; cogimur profundissima cum subjectione coram Majestatis vestrae sacratissimae throno exponere dominum comitem Csáki, ab ineunte aetate luculenta inconstant is animi signa tarn diu particulatim edidisse, donee tandem anno 1678. per notoriam adversus principatum celsissimi quondam Tranniae principis domini Michaelis Appafti factionem in qua se sotium moliminum periculosissimorum, quae inter plures, clavum principatus, in patriae funestissimum excidium aucupantes divisa erant, cum communi nostro damno praeberet. Iverat enim Constantinopolim et ubi votis potiretur, cum complicibus, principatum (qui quomodo inter plures dividendus sit, ipsimet non constitit) pollicitatione 500 mill, imperialium summae ; quae solum in aerarium magni sultani persolvenda erant; quibus adliuc majorem pecuniae vim, supremo vezirio aliisque nefandae machinationis parariis offerabat, emere tentavit, neve quid infidelitati erga patriam deesset, tria fortalitia celebria a Turcis praesidianda, inhabitandaque se cessurum praecipitato ausa spopondit, vix etiam tanto molimini miserae patriae silentium imposuisset, nisi Otthomanicae tyrannidis barbara eris fames, cum tenerrimo nostro sensu et extenuatione exsaciata fuisset. Haec communi patriae bono, quam exotiosissimo fuerunt causae, quae infidelitatis erga patriam reum saepius dictum dominum comitem non pronunciarunt solum sed et mulctam notae infidelitatis, juxta publicas patriae leges eidem pepererunt, licet inde, notam istam bonorum quoque et vitae amissio iure meritoque comitari debuisset, domini tarnen illius temporis, status et piae memoriae dominus prineeps bona suae dominationis illustrissimae vix attingerunt. Omnia siquidem aliquot duntaxat paucissimisque colonis exceptis, bona, filii perque illos parens ipse AM. KIR.QR8Z. LEVtLTÄR KÖNYVTÁRA.