Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 21. 1692-1699 (Budapest, 1898)

35. fejezet: 1692-1699 - Törvények és okiratok

F.RDiXYI ORSZAGGrrLESI EMI.KKEK. mendas eisdem praestiterunt, de aliis enim articulis arti­culariter cassatis nulla est mentio, cum tanquam aboliti nullius censentur esse roboris. Anno 1653. Ultimarie patres Jesuvitae articulariter sunt proscripti. qui articulus est illegitimus et contra unio­nem conditus his rationibus: Primo. Articulus contra unionem iuramento tirmatam condi non potuit, cum enim auno 1630 et 1649 Jesuvitae tenipore unionis peractae in Transylvania fuerunt et bona stabilia possederunt, contra suum iuramentuin, post unio­nem factam, in oppressionem religionis Catholicae articu­lum de eis condere non potuissent, ubi et articuli praedicti anni 1595 et 1599 manifeste declarant expulsionem Jesu­vitarum, oppressionem catholicoruni esse. Ergo articulus tanquam contra unionem factus est illegitiinus et violentus. Secundo. Catholici publice huic articulo contradixerunt. Tertio. Anno 1630 specialiter extra unionem proceres provinciae assecurabant patres Jesuvitas, quod eos ibidem habitare pati velint. Quarto. Calvinianus princeps, Sigismundus Hakoczy eosdem pati-es in suis literis testimonialibus vitae integer­rimosfuisse et innocentissime eosdem proscriptos esse declarat. Quinto. Si publici malefactores sine iure condemnari non ]iossunt, eo magis nostri episcopi et alii ordines, unquain in ius non attacti, nec condemnati, expelli non poterant. Sexto. Dato sed non concesso, si iidem ordines etiani alicuins criminis rei fnissent et secundum iura nostra con­demnati, tamen nulla esset legitima sequela, alios innocen­tissimos ordines excludi debere, eo magis nos catholicos, qni nequidem accusati criminis unquam fuinius, sacerdotibus et ordinibus honestis et vitae integerrimis privari et licet multi adversariorum praedicantes jtropter sua scelera sen­tentiati fuerint. non tanien se caeteris praedicantibus legi­time privari debere existimant. Ad secundam adversariorum objectioneni resolutio. Certum est nos catholicos universa templa in Tran­svlvania aediticasse et habuisse, unde evidentissime constat, quod articulus ille est ]»raecise in oppressionem religionis catholicae, cum tantum nos, et non alios feriat ille articulus. qui etiam similiter est illegitimus et contra manifestam unionis conditionem violenter emanatus. Ea t i o. Primo. Unio, ut superius dictum est. anno 1613 celebrata, articulus autem iste anno 1615 conditus est, contra

Next

/
Oldalképek
Tartalom