Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 21. 1692-1699 (Budapest, 1898)

35. fejezet: 1692-1699 - Törvények és okiratok

c ita habere possem, quo licet partim tantum obtento, his diebus inter amicabilia cum meis adversariis colloquia, quantum intelligere potui, hae infrascriptae obiectiones et argumenta mihi opposita fuere, (piae opinor etiam coram excelso con­silio ab iisdem adversariis proposita fuisse, licet incompertuni habeam et tacens argumentis eorum consentire ne videar, animatus etiam sacratissimae caesareae regiaeque maiestatis speciali in diplomate et negotio religionis gratia clenien­ti^sinie declarata illa. auditis utrisque partibus augustissiina niaiestas clementissime deliberatura est, obiectiones adver­sariorum et refutationes earundeni coram excels*» consilio quo brevissime potui, humillime detego. Ad clariorem autem rerum notitiam dico nos catholicos Transylvanicos duo iustissima et legitima fundamenta ha­bere in reaquisitione iurium nostrorum ecclesiasticorum. Primum: templa, scholae, collegia etc. et universa bona ecclesiastica nobis citholicis non convictis, non citatis et quod minus nec ullo crimine accusatis violenter sunt abrepta. episcopus, professores ac alii plurimi ordines similiter non citati, non convicti, ullius denique criminis rei sunt ex provincia expulsi et quidem illegitime proscripti. sic secun­dum regulám iustitiae. tanquam violenter abrepta et expulsa omnia merito nostra restituenda humillime eftíagitare posse­m us, tarnen respectum habentes moderni temporis de reaqui­sitione universorum ablatorum et expulsorum nunc tacemus, sed banc iurium nostrorum praetensionem ad ulteriora tranquilliora tempóra, penes protestationem, nos catholici reservaturi suinus. Secundum: ius habemus, vi unionis nostrae, anno 1613 inventae et usurpatae et anuis 1630, 1619. contirmatae et iuramento totius provinciáé Transvlvanicae corroboratae et ad hunc usque diem continue in usu practicatae, cuius quoad praesentem materiam religionis duae sunt conditiones: prima, ut quatuor receptae religiones : catholica, calviniana, lutherana et unitaria aequali iure religionis gaudeant ; secunda, ut nulla ex his religio cum alterius religionis oppressione suam promovere possit, liaec iuramento univer­sorum procerum provinciáé sunt contirmatae temporibus in praedictis. His itaque sic habitis, pro ratione moderni temporis humillime eftiagitamus religionis nostrae catholicae cum c teteris religionibus iura aequalia, iuxta unionis conditionem haberi legitime posse et deberi. ()biectiones et argumenta adversarioruni erant haec. Primo: episcopus, professores, uti patres Jesuvitae et

Next

/
Oldalképek
Tartalom