Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 21. 1692-1699 (Budapest, 1898)
35. fejezet: 1692-1699 - Törvények és okiratok
religionis et bonorum ecclesiasticorum negotio conchulere non sit penes statum catholicum, prout intra tines Transylvaniae nunc reperitur, siquidem liaec ad potestatem ecclesiasticam altiorem referri debent, quid quid sit de haereticis, qui supremum caput nolunt recognoscere. Ne quid irae hie cieant epistolae hue datae, de quibus superius solicite adlaboramus, videturque abunde ad onmem nubem dispellendam, exhibere responsum ad eas a catholicis sapienter datum. De addendo legato catholico iis, qui nomine haereticorum mittendi hue sunt, non habeo, quod scribam, quia sine dubio interea non solum conclusum fuerit, sed et in itinere sunt; omni enim modo in hoc puncto properatur ab haereticis, ne elabatur occasio. Caeterum non oberit si et catholicus venerit, imo multum proderit, si sit vir cordatus et cum quo fidenter agere poterimus. Unde cupio a dominatione vestra circa hoc doceri, quid hominis sit, qui venturus est ? Comendo me dominationis vestrae favori saneto. Viennae, 26. Junii 1692. Reverendissimae dominationis vestrae servus addictissimus Fr. Siserus. (Egykorú másolata az egyet, könyvt., a Hevenesi gyűjt. LXXIV.) XVII. A kath. status levelezése sérelmei orvoslása i'ujyében. a) 1692. jtíl. 10. Felterjesztés a császárhoz. Ad augustissimum imperatorem. Augustissime imperátor. Domine, domine nobis clementissime. Ad clementissimani augustissimae Maiestatis vestrae intimationem amicabili conventioni circa contraversa religionis catholicae gravamina omni possibili modo studuimus: verum quia eiusmodi conditiones postulatis nostris additae sunt ab alia parte, quae suae maiestati praeiudiciosae nobis(jue maiori oppressioni, quam fuerimus sub principibus acatholicis, deserviebant, consentire haud potuimus. Quare totam causam nostram ad pedes maiestatis sacratissimae prostrati proiieimus, nihil ultra iustitiae leges, nihil praeter omnium aliarum receptarum, imo et non receptarum