Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 21. 1692-1699 (Budapest, 1898)

35. fejezet: 1692-1699 - Törvények és okiratok

1692. MÁJ. 28. 101 mationeiii remittant, nihil ineptius magisque negotio religio­nis nocium fieri poterat. Aula non nisi in casu non initae conventionis se interposituram promisit, quid nunc, agat. si iam contraxere? Si absque tali contractu ad caesarem pro­vocassent catholici, campus aulae ex ipsarum partium con­sensu amplissimus fuisset factus de religione pro libitu statuendi. Verum ex lectis dominationis vestrae epistolis, ipso proiecto et ad scriptis illi notis nun obscure habetur, con­tractum non esse initum et non convenisse partes in omni­bus et saltern circa jesuitas admittendos, ut patet, ex 2 in tine manifeste praestitere in opposita sententia, negan­tibus eorum admissionem acatholicis; catholicis vero earn desiderantibus. Rogo itaque per quid quid possum dominatio vestra eximat metum, quo hactenus urgebantur ad conventio­nem faciendam catholici. Non est adeoque, quod nietuant augustissimi otfensam, dum agunt id. quod illis conceditur in clausula diplomatis caesarei nuper emanati, considerent verba et notent mysteria, neque hac scribo ex mente solum mea, sed et eius, qui caesari est a latere et in pretio. Gommendo me calamo festinante Viennae, 11. Maii 1692. Reverendissimae et dominationis vestrae servus humillimus. Fr. S(iserus.) (Egykorú másolata az egyet, könyvt,, Hevenesi gyűjt. LXXIV.)­x. 1692. máj. 28. Veterany levele a lath, statushoz. Illustrissimi spectabiles, nagnifici ac egregii, nobiles ae generosi domini mihi colendissimi. Expeditas dominationum vestrarum sine dato literas cum acclusis unitarioruiu caeterarumque religionuni postu­latis 27 expirantis, ac annexa dominorum catholicorum re­]>lica gratanter accepi. Ex quibus videre fűit praelibatas solummodo religiones svaviloquio suo liinc discessum matu­raturae, controversiarum exortarum fineni Claudiopoli facien­dum promittentis et quid in pectorilius recondituni fűit habuere (sic), nunc depromunt. Quare audire haec aula prout ingratum, quod aliud pro suggesto. aliud re assumpserint, ita minus

Next

/
Oldalképek
Tartalom