Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)

34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok

bit, tamen debito raeo satisfacere volens, Celsitudini Vestrae hisce humillime inservire volebam: excellentissimus dominus generalis comes a Caraffa intra unam vei alteram diem versus Segedinum movebit, ubi Tibiscum transibit, et retro ad armadam majorem iter capiet. Hodie illustrissimus dominus baro de Pace cum mille equitibus ad Caransebesli missus est, pro deditione eiusdem loci, speratur etiam bonus successus, siquidem et aga Lyppensis ad ibi manentes Turcos scripsit. Excellentissimus dominus generalis Yeterani adhuc aliquot diebus, post discessum excellentissimi domini generalis Caraffa hie penes Lippam manebit. Ego interim occasionem liabebo hacce aestate Celsitudini Vestrae humillime inser­viendi, siquidem in regno manere debeo, ubi igitur Celsitudo Vestra aliquid benigne imperabit, semper humillimum ser­vitorem me inveniet. Quibus me gratiis et favori humillime recomniendens maneo. Celsitudinis Vestrae In castris ad Lippam, 21. Junii 1688. humillimus servus Paulus Carolus Komornik, m. p. Külczím: Celsissimo principi ac domino domino Michaeli Appaffi, Transylvaniae principi, Siculorum comiti, ac partium regni Hungáriáé domino, domino mihi clementissimo. Fogoroschinum. Ugyanott, más kézzel: Die 21. Junii költ Komornik uram levele Lippa alól, melyben holmikról ír és maga szol­gálatját ajánlja. (Eredetije a M. X. Múzeum birtokában. Tunyogi-gyűjtemény.) b) 1688. jún. 22. Caraffa jelentése a fejedelemhez. Celsissime princeps, domine domine mihi gratiosissime. Respect u eo, quo par fűit, epistolas cum acclusis Celsi­tudinis Vestrae et statuum ad sacratissimam suam majestatem dominum dominum meum clementissinium sonantes suscepi. quas omni celeritate expedire: innixe vero maximo calore officia mea humillime interponere in favorem ejusdem Vestrae Celsitudinis non sum intermissurus. De coetero notitiae Celsitudinis Vestrae mandandum officii mei munus arbitratus, quatenus sub Lippa in bono esse appulsus praesidiarios requisiverim, ut urbem ac arcem traderent bonis conditionibus, quibus temeriter refutatis,

Next

/
Oldalképek
Tartalom