Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)
34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok
vero is rumor, de quo eandem certiorem reddidi. a diversis mihi significetur et contirmetur locis, Tokolius quoque cum adhaerentibus suis spatio liorae retro Campum-Longum existat, atque hanc provinciam ad passum Tereczvar invadere cogitet, me directa via ad praefatum passum sine mora conferam et ad dirimendum ipsius propositum, necessaria pro virium conatu disponam. Ego in hodiernis meis de alio hostis concepto .cogitavi, scilicet quod hic ac Tereczvar diversionem, ad .vicinitateni Szaszsebiensem vero et intra Hadzegk es Szaszsebes ingressum impetu et vi tentare posset, quapropter Excellentia Yestra reliquorum comitatensium insurrectionem vehementissime promovere et ut se non ad Albam Juliam, sed ad Szebeses sistant ac congregent, instituere dignetur, uude pro rei exigentia. tam ex parte dextra versus passum Yalkon, quam ex sinistra versus Rubram Turim invigilare valebunt et sic non inutile disposuisse censeo. Excellentiam Yestram proinde valere cupio ac ejusdem gratiae me instantissime recommendo maneoque Excellentiae Yestrae Fogarasini, die 5. Augusti 1690. liora 7 vespertiniana obligatissimus et ex corde syncerus servus Donatus Heisler, m. p. Kulczim: Excellentissimo domino, domino Michaeli Teleki de Szegk, principatus Transylvanici consiliario intimo, necnon supremo eiusdem generali, domino mihi colendissimo. (Eredetije a M. T. Akademia birtokaban.) c) 1690. aug. 6. Excellentissime doniine, doniine milii colendissime. Super hesternas meas Fogarasini exaratas Excellentiae Yestrae hisce latere volo, me hac ipsa hora hic ad passum Torcsvar advenisse et cum continuos hostis rumores undequaquam percipiam, eundem viam et armata manu provinciam hanc accedere et ultimarium fortunae suae epilogum canere velle, pro sufficienti provinciae securitate dispositiones necessarias antevertam; quandoquidem exploratores consentaneo eloquio affirment, Tokolium sil>i delatum a Porta Ottomannica Transylvaniae principatum non stabilientem capite et vita punire velle; de quo tamen sum-