Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)

34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok

iiducia rogo, ut benignissimam augustissimae suae Majesta­tis ratificationem praesentium exhibitori generoso clomino Paulo Redei fratri et affini meo tradi curare velit. Placeat etiam Vestrae Excellentiae difficultates illas a domino Hozmany motas convenientibus mandatis tollere, ut ita com­mercium lioc jam dei gratia stabilitum foelici cursu cum partium emolumento fluere possit. Quod vero reliqua boum nempe et salis Desiensis commercia attinet, tristi lioc casu turbatis omnium animis super eo consultari nunc non potuit, laborabo tamen pro mea tenuitate quidquid in illo etiam puncto efficere potero et Vestrae Excellentiae significabo. Quod ad meae uxoris vel familiae Redeianae negotia attinet, humillime etiam Yestram Excellentiam ])ro illis oro, dignetur nobis in hac causa certe justissima opitulari, lator praesentium unus ex illis praetendentibus est et est simul pronepos illius Balthasaris Bornemisza. ex foemina illa de qua excellentissima domina sua charissima sciscita­batur, et quam Yestra Excellentia dicebat a proprio su(> marito occisam, cujus liic liistoriam poterit accurrate decla­rare. notissimum enim est, illam a suo marito occisam et quidem in illa domo, quam etiam bodie praesentium latoris parentes una cum aliis consangvineis haeredibus possident. sed de nemine illius dominae occisae est hallucinatio. (|iiani ipsemet declarabit. Exiguam etiam meam oeconomiam Lippensem et quo­modo non tantum mea per Marusium, sed aliorum etiani omnium negotiatio a dominis sacratissimae suae Majestatis commissariis et annonae officialibus identidem turbetur, non sine suae Majestatis aerarii detrimento idem iu certo memoriali Yestrae Excellentiae exbibebit, quae omnia cuni debita submissione et fiducia Yestrae Excellentiae recom­mendo, et eandem divinae protectioni commendo et maneo Yestrae Excellentiae humillimus et obsequentissimus servus. Fogaras, 24. Aprilis 1690. Anno 1690. Fogarasi expeditiok az romai csaszarhoz 6 felsegehez Nagy Pal uram altal mense Aprili a szegeny fejedelem halalakor. (Egykoi-u fogabnazvany a M. Nemz. Muzeum birtokaban.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom