Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)

34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok

erumpat, quod milii quidem toret ingratissimum, inevita­bilis tamen necessitas excusaret. Q.uod si vero casu quo in dicto districtu victualia Veteraniano, et medio marchionis Doria regiminibus ordinata subministare nequirent, 11011 putarem inconsultum, si in locum companiarum regiminis Meternikiani, quae propediem ex Siculia recedent, ([iiiii<iue cohortes marchionis Doria, in locum earundem transferentur, eo enim facto, de feno et avena commodius ipsis posset prospici, quod medium, tanquam expediens, dispositioni Celsitudinis Yestrae submitto: coeterum cohortes illae Do­rianae quartirio suo contentari debebunt. dum modo con­venientia ipsis victualia rite et suo tempore administrentur, in quo hucusque magnus repertus est defectus. Ante motionem regiminum, demandandum erit com­missariis regni, ut cum regiminibus computum faciant. sicut ante annum etiain observatum est: et quia regimina certum formulare habent a domino superiore belli commissario K<>­mornik, quomodo nimirum computus ille fieri debeat, oportet, ut idem sciant etiam domini commissarii a parte regni, quan­tum videlicet ab inclyto regno, uni vel alteri regimini assignatum sit, quantum regnicolae superinde administra­verint et quid adhuc administrare debeant. Hic computus sive tabella debebit ab officiali cujusvis regiminis, et simul a commissario regni subscribi, .ne postmodum in computu generali, aliquae difficultates suboriantur; necessum erit insuper, ut unam tabellam commissarius regni servet pro se et unam officialis pro regimine. Haec sunt, quae Celsitudini Yestrae, pro l>ono public<» istius provinciae et ad evitandos excessus damnaque miserae plebis intimare debui. ea fretus fiducia, Celsitudinem Ve­stram ita provisuram, ut regimina ex quartiriis recedere cum contento, et per viam sine .... provincialium progredi va­leant quidquid interim in sustentationem eorundem per transitum erogabitur, id per commissarios .... officiales regi­minum, modo liactenus practicato, accordatum, generali computu regno refundetur; coetera, quae hic addi deberent .... dominus superior commissarius Celsitudini Yestrae oretenus referet ovatione imminentium comitiorum, ad quem me refero, responsumque Celsitudinis Yestrae, ad praemissa, una cum specificatione commissariorum pro singulis regi­minibus, quibusque tractibus eadem immutabiliter condu­centur, per istum expressum expectans, maneo Celsitudinis Vestrae servus humillimus Donatus Heisler, m. p.

Next

/
Oldalképek
Tartalom