Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)
34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok
tione specialis a me passus et in eadem vectnra expense concederetur. Igitur in lioc vecturarum et praetendendae, aut extorquendae sustentationis gratuitate, per istud expensum meum prohibito genere, prouti primus quisque officialis quicunque etiam fuerit istius mandati transgressor ab officio suo suspendetur, ulteriori juri militari subiciendus, ita viceversa per patentes basce publicas in liac provincia omnibus notorium et proclamatum sit, quod oppidum illud, pagus, incola, qui vel unicum jumentum ad vecturam dederit aut concesserit, centum aureorum in fiscum celsissimi principis, quinquaginta insuper mihi assignandorum poena mulctabitur, atque talimodo non tantum officialis, vel quicunque miles, qui vecturam praetendit, vel accipit, obnoxius erit reddendae rationi ac poena, sed et illi qui vecturam subministraverint, justam et gravem animadversionem incurrent; quoil si vero aliquis officialium, aut militum modo violento vecturam aut jumentum, a rustico vel quocunque accipere praesumeret, rusticus autem sive pagus, eam ipsam violentiam sine mora officiali comitatus, vel sedis Saxonicalis et ille mihi non significaverit, tunc ob negligentiam et silentium rusticus, aut pagus, in poena supra notata convincetur. Proinde omnes officiales tam regiminum, quam praesidiorum vigore praesentium seinel pro semper serio admonentur, ut caveant ne vel per se vel illos qui ipsorum commendamento subjecti sunt, vel per quoscunque supra memoratis vitiisque vecturis ac victus gratuiti subministratione regnicolas Transylvaniae aggravent, notabile enim exemplum in primo transgrediente irremissibiliter statuetur, id quod ad unius cuiusque et universorum notitiam publicatum est. Cibinii, 23. Novembris 1689. Donatus Heisler. M i t i g a t i o c u m h a c d e c 1 a r a t i o n e. Ita viceversa per patentes a celsissimo principe in hunc finem publicandas in hac provincia omnibus notum ac proclamatum sit, quod oppiduni Mad pagus irecula (?) qui vel unicum jumentum ad vecturam dederit, aut concesserit, gravissima poena in hunc finem a celsissimo principe et dominis statibus succurenda mulctabitur atque tali modo. c) 1689. nov. 27. En Klobosoczki Ferencz kegyelmes koronás királyunk u felsége királyi táblájának birája. és az méltóságos Rákóczi-