Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)
34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok
calamo, renovata de barbaris victoria, quae celebritate sua gaudium tóti Christiano orbi concitabit, in hac quoque provincia unumquemque eo majori affecit tripudio, quantoquis melior fideliorque erat. Ardere mentes eorum vultusque vidimus, quisque in publico cum eo triumphavit, qui per orbem universum nomen Augusti, Pii, Felicis, Triumphatoris pridem consecutus est cujusque meritis et vere divinis operibus nihil ad cujusquam prope vota restat jam, aut superest in terris. Divinum numen tantis progressibus et justissimae causae porro coelitus adspiret, ut infracta barbarorum tyrannide tot insontes et oppressi iterum respirent, constetque orbi universo praefastuosam et sui gradus nesciam ambitionem penitus protritam esse, aequitatem vero armorumque justitiam triumphasse. Quod vero Excellentia Yestra liaec laetissima nova mecum communicare dignata fűit, pro eo affectu Excellentiae Yestrae singulares ago gratias, obstrinxit me sibi ad quaevis obsequia, prouti nec intermittam occasiones regratificandi Excellentiae Yestrae, quibuscunque in rebus potero. Hinc Exc. Yestrae nova non possum scribere, nulla enim occurrunt; Tartarorum aliquando fama est, sed non dubito, quin victoria illa et Tartarorum et Turcarum omniumque, qui vei palam vei privatis affectibus tantae fortunae invident, labefactatura et depressura sit spiritum. His me ulteriori affectui Excellentiae Yestrae commendans, sum et maneo ejusdem Excellentiae Yestrae. Hátára irva Teleki Mihály kezével: 1689. 23. Octobris Gernyeszeg. Princeps Lotharingusnak írt levelemnek pariája. (Eredeti fogalmazvány a gr. Teleki család levéltárában. Missilisek 111. sz.) LXXXV1II. 1689. nov. 5—9. A fejérvári deleyátió határozatai. Deliberation es ill u st r is deputationis in congregatione eiusdem ad diem quint um mensis Novembris anni 1689. a sua celsitudine principali in civitatemAlbamJuliamindicta et celeb rata conclusae. (Megjelent: K. Papp Miklós, Történelmi Lapok I. k. 502. s követk. lapjain.)