Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)

34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok

quo feror, erga servitia et conservationem inclyti huj us regni et statuum. Coeterum haud ignarus, quanto zelo praememoratae Vestrae Dominationes prosequantur progressus augustissimi nostri domini communicandum esse duxi, quatenus Mogun­tina civitas per 49 dies ohsessa tandem octava currentis descenderit ad conditiones deditionis, quibus utrinque dis­cussis, et conclusis die 11. praesidiarii egressuri erunt, et usque Landthaw concomitaturi a nostris. Xec desperamus praesenti hoc campiductu ulteriores ad hue profectus cae­sareis armis, quod deus faxit. His autem omnia ad votum prospera ominans permaneo Dominationum Vestrarum praetitulatarum Datum ex castris caesareis sub Moguntia, die 10. Septembris 1689. servus paratissimus Antonius comes a Caraffa, m. p. Lent: Inclytis statibus Transylvaniae. (Eredetije a M. N. Múzeum birtokában. Tunyogi-gyűjtemény.) LXXXI. 1689. szept. 11. Christensohn mármarosi parancsnok ajánlja szolgálatát a fejedelemnek. Celsissime dne dne princeps, patroné observandissime. Celsitudini Vestrae hisce mea humillima obsequia de­ferre expetivit tam humanitas, quam obligatio stricta, quae jam dudum deferenda fuissent, verum tarnen in hanc ipsani occasionem distuli, non inscius aliis majoribus et severiori­bus negotiis implicatam et onustam esse Vestram Celsitu­dinem, his non obstantibus pro more humanitatis et obli­gationis meae innuo praesidium Hust a sua excellentia generali Heisler mihi commissum esse in bono statu et vi­gore ; imposterum in tali, si occasio poposcerit, conservabo, in id ipsum summe incumbam, ut omnia cedant pro emolu­mento praesidii bonoque totius inclyti comitatus, ego vero coeterum nil aliud exopto, quam me in Celsitudinis Vestrae gratia et favore permanere celsissimisque favoribus prose­qui, quibus et maneo Celsitudinis Vestrae Hust, die 11. Septembris. Anno 1689. infimus et addictissimus servus P. Christensohn, m. p.

Next

/
Oldalképek
Tartalom