Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)
34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok
LXX.VIL 1689. aug. 29. D"Erbeville a fejedelemnek: a hadak által okozott károk megtérítése ügyében. Celsissime domine, domine princeps mihi semper lionorandissime! Forte Yestra Celsitudo me negligentiae accusabit. quod tam tarde responsum dederim litteris, quibus nie honorare dignata est 9-a hujus mensis, per quas mihi notiíicavit injuriam et damnum a militibus caesareis illatúm in possessione supremi praefecti aulae Celsitudinis Yrae, cui querelae respondendo dicam Yrae Celsitudini, quod ante receptas suas litteras jam de facto informari curaverant et omnes culpabiles in vinculis tenuisse, donee omnia damna facta patientibus reparassent, sed cum hoc ad aliquod tenipus protraheret et occasio urgeret ad inimicos exercitum dirigere, non potui actualiter tam inpromptu illud damnum parata pecunia reparare, sed quo ad poenam corporalem omnes rei hujus facti mulctati sunt, sed quo ad summám, ad quam computari poterit ista injuria, possum Yram Celsitudinem assecurare, quod patientes indemnisabuntur, cum nomen omnium reorum et ad quae regimina pertineant, sit juridice scriptum. Xovalia, quae in istis partibus habemus, dedi excellentissimo domino Teleki, si vestra Celsitudo cupiat scire, poterit ab ipso informari. Illum hujus rei gratia rogavi, non praesumpsi Yestram Celsitudinem per talem narrationem molestam facere, si tamen hactenus istam curiositatem habuerit, nullam occasionem intermittam ipsam de omnibus rebus informari et semper me exhibere Datum in castris caesareis penes Karánsebes, die 29-a Augusti 1689. Yestrae Celsitudinis humillimus et obedientissimus servus D'Erbeville, m. p. (Eredetije az Erdélyi Múzeum-E. birt. Kemény-gyűjt. 35. köt.)