Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)
34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok
b) 1689. aug. 9. Celsissime princeps, domine mihi gratiosissime. Iiediens generosus dominus Absolon, super punctis a me sibi commissis responsum abs Celsitudine Vestra cum magna satisfactione et contento protulit, et quae Celsitudo Yestra magnifico domino Nicolao Bethlen mecum conferenda concredidit, sana mente intellexi, quibus pro primo tantae confidentiae Celsitudinis Vestrae summe ol)ligatus sum, assecurando eatenus eandem Celsitudinem Yestram, <iuae tum pro suo mandato, tum saluti provinciae, tum rebus etiam publicis, consilio et opere prodesse possim, nulla intermittente occasione, pro desiderio quoque Celsitudinis Vestrae propensionis meae uberiora contestari incrementa, sic iterum ad reducem magnificum dominum Nicolaum Bethlen verbaliter collocutum refero. His repetendo duxi Vestram Celsitudineni non dedignari, mandatum id propter 80 currus ad comitatum Hunyadiensem, continuando vices quaternas quanto citius expedire, hae enim vecturae pro parata pecunia bonificentur, et summi interest ne penuria apud copias nostras accrescat, mature providendum est. Ego pro mea persona parum iterum reconvalesco, et per paucos dies integram valetudinis meae spero restitutionem, aut saltem eventum febris meae. Reliquum uti semper ita et nunc constanti frui valetudine adopto. Celsitudinis Vestrae Cibinii, die 9. Augusti 1689 humillimus servus Donatus Heisler, m. p. Kiilczim: Celsissimo principi ac domino domino Michaeli Apafy, Transylvaniae principi, partium regni Hungariae domino et Siculorum comiti, domino mihi gratiosissimo. Ibi ubi. (Eredetije a M. Nemz. Muzeum birtokaban. Tunyogi-gyujtemeny.) c) 1689. aug. 18. Celsissime princeps, dne mihi gratiosissime. Ex literis sub 16 praeseutis pluribus certior factus sum Celsitudineni Vestram aliquos commissarios jam-jain