Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)

34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok

statem elucesceret, extreme sumus conati, totamque inipo­sitionem ad manus Excellentiae Aestrae acconimodavimus, sperantes nihilominus ab ejusdem tamquam patris et pa­troni nostri gratioso favore aliquam ex obtinenda relaxa­tione consolationem. Protectionales Suae Maiestatis sacratissiinae qua vene­ratione acceperim. et quantopere sim obstrictus Excellen­tiae Vestrae pro ejnsdem recommendationibus et patrocinio, non possum verbis exprimere; fatendum enim mihi est. quod uni et soli Excellentiae Vestrae imputem et feram quic­quid in me familiamque meam contulerit Augustissimi imperatoris domini domini nostri clementissimi exuberans munificentia; hoc solum obsequiose rogo, ut Excellentia Vestra sine omni dubietate sit persvasissima, quod omne meum studium, omnesque vii-es sic intendo convertere in augmentum interessorum ]\[aiestatis Suae sacratissimae, ut neque Excellentiam Vestrani factae recommendationis un­quam poeniteat et mea fides atque obligatio. qua obstri­ctus sum, ex ipsis factis cognoscatur; indecorosum enim esset et exitiabile vel illam temerare, vel meani senectutem prostituere, cum laesione reputationis et gloriae Excellen­tiae Vestrae, (quam recenter novo titulo auctam cordici­tus, uti par est, gratulor), cujus incrementum meae quoque et meorum fortunae stabilimentum est. Quidquid sentiant, vel loquantur obtrectatores atque invidi, nunquam tamen conmiittani. ut illi vel male inter­pretatas actiones, vel maculam non servatae fidelitatis in consolationem rapiant. quae Excellentiam Vestram contur­bare milii vero obesse possent. quin potius ea circumspe­ctione devitaturus sum omnia, ut per egregia facta ipsorum criminandi malignitas eludatur et emarcescat. Quod correspondentias cum excellentissimo generale Veterani attinet, in iis hucusque nihil fuit intermissum, neque quidpiam etiam in futurum ex mea parte omittetur; hoc enim comnmne bonuin, servitia Suae Maiestatis invi­ctissimae et mea obligatio expostulant. Incrementum honoris et gloriae, quam sacratissimus imperator, dominus dominus noster clementissimus, Excel­lentiae Vestrae recenter contulit, sicuti ex literis ejusdeni Excellentiae Vestrae ingenti cum gaudio intellexi, ita ut ulterior gradus sit ad florentiorem adhuc fortunam. nomi­nisque immortalitatem ex corde precor. Coeterum in propenso affectu et efficaci patrocinio Excellentiae Vestrae quietus sum atque securus et sicut

Next

/
Oldalképek
Tartalom