Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)
34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok
vaniam expediretur, qui ea omnia quae eidem a me commissa sunt Excellentiae Yestrae oretenus explicabit; neque dubito, quin integram propositionum suarum fidem apud Excellentiam Yestram consecuturus sit, quam pridem et in multis negotiis acquisivit. Assignabit praeterea manibus Excellentiae Yestrae protectionales augustissimi imperatoris domini domini nostri clementissimi, ex quibus cognoscet quanti aestimaverit sua sacratissima Majestas merita et contestatam fidelitatem Excellentiae Yestrae, quae non minus in salutem suae propriae personae, quam stabilimentum, conservationemque ejusdem domus et familiae se se exuberanter effudit. Reliquum, quod adhuc de benignissima munificentia alte memoratae sacratissimae suae Majestatis etc. superest: ipse praesentare volo Yestrae Excellentiae. Quod repartitionem portionum per Transylvaniam concernit: hanc Excellentia Yestra ab illustrissimo domino generale comite Yeterani caesareo bellico commissario domino Komornik, et praememorato domino Absolone intelliget; neque ullae superinde difficultates instituendae, dum magnitúdó imminentis belli maiorem quoque contributionem desiderasset ; spero itaque, et confido Excellentiam Yestram authoritate et prudentia sua negotium et interesse suae sacratissimae Majestatis ita procuraturam, ut citra omnem exceptionem aut renitentiam, repartitionis ordinatae quota secundum limitationem iustam et conscientiosam administretur. Ad quod ipsum sicuti Excellentia Yestra plurimum et efficacissiine contribuere poterit : ita sum firmissime persuasus, quod nihil quicquam praetermittet, ut et fidelitatem hactenus contestatam per ulteriora specimina corroboret, mihique argumenta subministret eiusdem zelum erga augustissimum imperatorem dominum dominum nostrum clementissimum incessanter remonstrandi ; quod hactenus quidem tanquam pro parente, ita solerter fui executus, credo, quod Excellentia Yestra ex sua etiam parte ea conabitur efficere, ut mea spes, et praeconcepta singularis opinio illaesa remaneat, et ne vei Excellentiam Yestram praestitae fidelitatis, vel me poeniteat recommendationis, quam ullo neque tempore, neque occasione intermittam, ut in re ipsa, et effectu experiatur, quod sim Excellentiae Yestrae Datum Yiennae, die 27. Novembris 1688. servus paratissimus Antonius comes Caraffa, m. p. ERDÉLYI ORSZÁGGYŰLÉSI EMLÉKEK. XX. K. 10