Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)

34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok

1. Sepusiensis camera miseris salis quaesturam exer­centibus imposuit, ne sales ex Maramaross ultra Munkacs vehantur, sed ibi solvant pro centum lapidibus salis flore­nos 16. in tricesima, subinde triginta tribus florenis ab ipsis iuxta limitationem accipiantur; cum solae expensae superent florenos 40 pro vectura usque Munkacs; si autem ultra Mungacs deferent, 90 florenos ibidem pro lucro ex­pendere coguntur: quamobrem plurimi liinc et inde aufu­gere sunt coacti. Respondetur: Quod sacratissima sua caesarea Maje­stas clementissimam instituit commissionem per Hungariae regnum ad tollendas inconvenientias, in qua deputatus est illustrissimus dominus comes Prainer, et de liac praesertim materia facta est mentio: nihilominus tamen commonefa­cerem, ut inclyti status et ordines ablegationem ad eundem mitterent Cassovia, ut extradetur medela. 2. Conqueruntur Kuivarienses contra quosdam offi­ciales, qui sub titulo sacratissimae suae Majestatis plurimos currus a comitatu Maramarosiensi suh spe solutionis pro­vehendis salihus imponunt: cum tamen nullam facerent iniuriam, si ipsimet in comitatu currus procurarent, et suo modo pro vectura contentarent. R.: Demandatur in annexis epistolis domino caesareo bellico commissario Wenzel, ut hoc in passu conjiciat veri­tatem rei, qua adinventa satisfactionem rigorosissime impendi faciat damnificatis. 3. Postarum magistri in Transylvania victualia exi­gunt ab incolis, eosdem aggravant, et nisi contentent, verbe­ribus afficiunt, nil considerantes gratiosissimam Excellentiae Yestrae resolutionem, nimirum quod iis praeter herbam nihil suppeditetur tam in stationibus, quam in passibus. K.: Demantatur sicuti superius, non tantum dicto domino Yenzel: imo et domino caesareo commissario bellico Komernik, ut inquirant quid ultra herbam et tectum habue­rint ab incolis (qui ulterius niliil tenentur). Comprobata vero quantitas desumatur a postarum magistris; cui com­petit, tradatur. 4. Intrantes milites tales patrantur insolentias per pagos et oppida, quod neque curatis commissariis viarum omnia invadunt, diripiunt et quod peius multi fuerint lethaliter vulnerati, plerique aufugere tentant. R.: Scribo illustrissimo domino comiti a Yeterani, ut mandet, sicuti et ego in meis iniungo praefatis duobus commissariis: Scrutentur rem, convincti rei exemplariter puniantur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom