Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)
34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok
temporibus et (liel)iis in praecipuis, praesidiis adliuc vacuas arces etiam pro majori sacrat. Vrae Mattis securitate, praesidia receperunt. Portiones ac victualia supra vires suas subministrarunt. Tanta praeterea damna et inconvenientias perpessi snnt, ut enumerare non sufficiant. Totam igitur spem ac fiduciam post divinam providentiam in sacr. Yrae Mattis clementia collocandam duxerunt, scientes, quanta sit augustissimae domus Austriacae benignitas et clementia, quibus totius orbis confessione principes onmes, reges et mundi monarchas praecellit et praecedit, nihil dubitantes, imo conlidentes, quod sacrmam Vram Mattem movebit spontanea ac voluntaria, non autem coacta celsissimi dni principis, dni dni mei clementissimi, statuumque regni syncera accommodatio, contestataque devotio ac soli Yrae Mattis sacrmae amplexio, movebit tam in pecuniis, quam victualibus facta onerosa contributio, inaestimabiliumque damnoruin perpessio; movebit universorum ferme bonorum incolarum Transylvaniae exhaustio. Summe etiam quam possumus et humillime sacrmam Yram Mattem oramus et obtestamur, moveat innata, totoqne orbe terrarum inaudita incomparabilisque benignitas, pietas ac misericordia et jam nos e jugo Carybdique Ottomannicorum, sua benignitate ereptos, ne in majus miseriarum contributionumque pelagus praecipitare sinat, quam sub gente fuimus barbara, quin potius submissa celsissimi principis dni dni mei clementissimi, statuumque regni postulata in subjunctis punctis humillime delineata Yra sacratissima Mattas clementissime respectare, desiderabilique ac benigna cum resolutione celsissinio dno principi statibusque regni, pro penetrabili perpetuaque eorum consolatione remittere non dedignetur. 1-mo. Sacratissima caesarea, regiaque Majestas pro contestando clementissimae benignitates, christianitatisque symbolo diploma jam semel concessuni in omnibus punctis et clausulis confirmare, celsissimoque dno principo, dno dno nieo clementissimo statibusque regni concedere non dedignetur, in negotio etiam religionis humillime sacratissimam Yram Mattem oramus atque obtestamur, ne ita scribi et expediri patiatur, quod videlicet religiones in Transylvania et receptae hactenus toleratae; verum quatuor in Transylvania, partibusque eidem annexis receptas religiones, ullo ibidem modo, tempore et praetextu turbari curabit, nec allaborabit, in templorum, scholarum, parochiarum, proventuumque et bonorum, eorum occupatione, juxta leges eorum approbatas, quoniam quatuor in Transylvania, partibusque Hungariae eidem annexis religiones, onines sunt receptae non saltem toleratae. verum