Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)

34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok

XII. 1688. a ii g. 24. Veteránt levele a fejedelemhez. Celsissime princeps, domine domine gratiosissime. Occupato praesidio et fortalitio ad Danubium situato, movi in Walachiam, inde Coronam versus iturus, stiti ad Danubium non procul Czeraevo, castris ad pontis Trajani rudera locatis, neoconscriptos milites expectaturus. Accidit, quod et deditionem Xovigradiensem ex altera Danubii parte situatam tractassem. et pacta conventa invicem ratificata permutarentur, mihi ablegati Turcici ingentem navium copiam Belgradino descendere aperirent, quas expectavi descendentes secundo Danubio, hae vero per Rascianos meos ex Horsovae aggressae et impetitae relictis quinque Novi­gradinum descendentes, in porta ferrea ad rupes et saxa illarum plurimae perierunt, et 160 afíixae semi submersae haerentes. Caeterae autem adventante biduo post Errone Tekelio cum 300 suis praedonibus, ex altera parte Danubii beneficio inundationis Danubii elapsae, quas impedire ne­quivi, insidiari tarnen disposui. ut si aliquot tantummodo horis moras ulteriores traxisset, egregie sane exceptus fuisset navesque satis periclitantes naufragium ulterius expectas­sent. Ingens praedae apparatus fuerat. plurima tamen ejus­dem pars tarn submersa, quam aqua corrupta, modicum tamen nostris relictum cessit, praeter integras duas ad arenam devenientes naves sub Novigraclino, (juas plebs adorta occu­pavit, ita ut magnae fortunae spes affulgebat, nihilominus plurima aquis rapacibus absorpta sunt et iuxta Turcarum. et eliberatorum 323 German*»rum mancipiorum naves Bel­gradino hue us(]ue ad 800 periisse assertionem audio. Elapsis praememoratis navibus, et ipsis Turcis Novigradino. arcem funditus everti feci tormentis aliquot ibidem inventis ablatis, et correspondentiam usque ad Danubium patefeci. et hostibus liberavi. Nunc propediem Coronam versus tendo. et ibidem Celsitudinis Vestrae mandata expectabo. Quibus me eiusdem gratiis et favoribus humillime cominendans resto Celsitudinis Vestrae Dabam ex castris ad Hernecz positis die 24-ta Au­gusti 1688. humillimus servus Federicus comes Veterani m. p. Külczím: Celsissiino principi ac domino domino Michaeli Abaffy Transylvaniae principi partiura regni Hungáriáé domino et Siculorum comiti, domino mihi gratiosissimo Fogorasinum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom