Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 19. 1686-1688 (Budapest, 1896)
33. fejezet: 1686-1688 - Törvények és okiratok
XCI. 1687. decz. 27. A fejedelem levele Piccolominihoz. 27. Decembris. Anno 1687. Piccolomininak. Excellentissime Domine nobis observandissime. Binas Excellentiae Vestrae litteras de datis 16. et 19. praesentis mensis Decembris ad nos datas habemus allatas; quarum continentiis probe intellects, accommodationem, quam amicabiliter pollicetur, gratanter intelleximus. Dedimus uberiorem rerum, Excellentiae Vestrae oraliter referendarum notitiam spectabili ac generosis Sigismondo Bálintit de Körtvélyfája et Francisco Maxay de Naradtő Excellentiae Vestrae ad nos ablegatis, qui commissa sibi negotia íideliter repraesentavit; ad quae nos referentes, Excellentiam Vestram amantissime ac debita rogamus observantia, candidam realemque nobiscum fovere cointelligentiam amicabilemque stabilire accomodationem ac juxta rerum occorrentium exigentiam satisfactionem largiri ne gravetur. Xos quoque Excellentiue Vestrae Studium et promptitudinem benevolentiae nostrae reponemus reciprocationibus. Quod, dam nobis ab eadem pollicemur, Excellentiae Vestrae in anni vertentis primordiis faustissima quaeque ac votiva apprecamur solatia. Excellentiae Vestrae ad officia paratissimi. (Fogalmazvány a M. N. Múzeum birtokában.) XCII. 1687. decz. 29. Veterani levele a fejedelemhez. Celsissime Princeps domine, domine mihi gratiosissime. Datas 27-a ex arce Fogaras Celsitudinis Vrae literas . venerabundus obtinui et juxta earundem seriem pluribus a spectabilibus ac generosis dominis consulis et regii inclyti Civitatis Cibiniensis etc. edoctus sum, neque intermittam hodie excellmum dnum generalem comitem a Caraffa abeunte posta desuper informare. Ceteíum pro votivis multorum natalis domini dierum ac novorum annorum solatiis apprecatis iníinitas ago gratias et Celsitudinem Vram diu exopto felicissimam ac incolumem, qui sum Celsitudinis Vrae obligatissimus servus Cibinii 29. Decembris 1687. Federicus Comes Veterani, m. p.