Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 19. 1686-1688 (Budapest, 1896)

33. fejezet: 1686-1688 - Törvények és okiratok

k) 1687. decz. 24. Falkenhein levele, Celsissime Princeps, domine gratissime. Quemadmodum pro novis, quae litteris 23. lm jus ema­natis mihi significare piacúit, summás Celsitudini Vestrae rependo gratias, ulterioremque rumorum certitudinem, et quae redituri proxime a porta ahlegati attulerint, iuxta gratiosam ohlationem communicanda praestolabor: ita displi­cet, quod exhinc nullis e contra pro tempore placidioribus novis Celsitudini Vestrae obsequiorum meorum vices red­dere valeam, sed odiosis continuo quarterialis materiae nego­tii* distentus iuxta resolutionem tantum spectabili ac magni­iico domino Nicolao Betlem his diebus exhibitam mili­tiae caesareae necessitates iterum iterumque repraesentare debeam. Ceterum exposcente ita obligationis meae debito praesentia nativitatis Salvatoris festa, una cum subsequen­tis mox novi anni auspicio foelicissima christiano more cor­dicitus apprecor sincero exoptans voto, quatenus divina maiestas Celsitudinem Vestram cum omnibus suis ad plu­res quoque feliciores annorum recursus, pro christianitatis bono, inclitae Transylvaniae emolumento et propria sua satisfactione salvam incolumem et omni prosperitatis genere aftluentem conservare dignetur, ego vero uberiorem nan­ciscar occasionem. qua contestari possim, quam sim et maneam Celsitudinis Vestrae obsequentissimus servus Cibinii die 24. Decembris 1687. Fr. L. B. a, Falkenhain. Külczím: Celsissimo Principi ac domino domino Michaeli Apafi Transylvaniae Principi nec non partium regni Hungá­riáé domino et Siculorum comiti domino gratissimo. (Eredetije a M. T. Akadémia birtokában.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom