Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 19. 1686-1688 (Budapest, 1896)
33. fejezet: 1686-1688 - Törvények és okiratok
LXXVIII. 1687. nor. 3—6. A nemet tdbornokoh levelezese a fejedelemmel a beszdlldsoJdsol• s elelmezes iigyeben. a) 1687. nov. 3. ScJierffenberg levele. Celsissime princeps, domine gratiose. Quas sub ante hesterno dato, ratione exmittendi ad Celsitudinem Vestram sive supremi sive vices gerentis commissarii bellici, aut vero extractus cuiusdam super victualium ad quasvis stationes administrandorum repartitione, mihi exarare placuit, literas debito cum honofe accejii. continentiisque earundem intellectis Celsitudinem Vestram latere nolui. Commissarium quidem supremum bellicum consummandis, quae restant, officii sui dispositionibus intentum, de facto adhuc in castris penes serenissimum ducem, propediem tamen hic affuturum, vice gerentem vero eiusdem heri Albam Juliam ad lustrandas il>idem copias profectum esse, quibus utriusque Celsitudinis \'estrae desiderium, ut alteruter coram Celsitudine Vestra totali dispositionuni operi absolvendo adesse velit, quantocius insinuavi, spero adventum suum non tardaturos. Interea temporis, ne qua in parte defectus appareat: curavi per commissarium Comornik Celsitudini Vestrae in antecessum eventualem administrationis, ad quaevis stativa necessaria distributionem transmitti, secundum quam si praestatio instituatur et indesinenter continuetur, nihil obstabit, quominus bono ordine conventa in effectuni deduci, et in subsequente tandem generali congregatione, si quae occurrerent diticultates, facili negotio tolli utrinque possint, et complanari. Hisce Celsitudinem Vestram diu incolumen valere exopto. Celsitudinis Vestrae servus obsequiosissinius Cibinii die 3. Novembris 1687. F. C. de Scherffenberg m. p. KiUczfm: Celsissimo principi ac domino domino Michaeli Apafi, Tranaylvaniae principi, partium regni Kungariae domino, et Siculorum comiti, domino mihi gratiosissimo.