Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 19. 1686-1688 (Budapest, 1896)
33. fejezet: 1686-1688 - Törvények és okiratok
abactio, depopulatio populorum, horrenda in vivos et mortuos saevitia, et quod dolentius, contra datam parolam, sub muro refugii mei in adstantes copias meas nihil mali metuentes furtiva eaque nocturna irruptio et aliquot centum virorum insons demoliatio, plurimorum sangvinis efrusio. Cui nec adusque a nobis reversi sunt, donec magna exsolvimus sunnna, tunc etiani hostilibus ad pejora comminationibus. Postquam vero iteratis pro ulteriore respirio in aula caesarea precibus pulsassemus, ac complementa multarum promissionum, ratihal)itionemque coepti nobiscum tractatus sperassemus, longe niajoribus, quam antea angariare coeperunt op]>ressionibus, quarteriis etiam onerantes, ad inauditas etiani portiones solvendas, taliaque subeunda cogentes. «juae nostris totaliter praejudicant legil»us et libertatibus: ad nihil aliud intendentes, nisi ut omnibus libertatibus evellamur, libera principum electione ac peculiari principatu destituamur, coronae Hungaricae reglutinemur, eorumque superioratui ignominioso subjiciamur vasallatu. Omnes ojipressiones patientissimis hactenus bajulavimus humeris ob respectum Sacratissimae Caesareae Majestatis et reipublicae cliristianae, atque, ut nullo modo possimus causari, magnam hoc quoque anno summam subministravimus, tam annonae, quam pecuniarum et jumentorum. Cum vero jam ulterius tinalem inde hujus regni desolationeni auguremur, acerbiora etiam emergentia summopere praetimeanius. Confugio ad regium potentissimae Mattis Yrae thronum firmam sumens fiduciani a christianissimo nomine Majestatis Vestrae, et quam submississime obsecro, dignetur clementissime recordari, qualiter mihi et regno Transylvaniae semet christianissima M ajestas Vestra per regias suas patentes clenientissime declaraverat, de inclusione nostra iu articulum trigesimuni tertiuui tractatus pacis Neviomagi 5 Februarii anni millesimi sexcentesimi septuagesimi noni cum sacratissimo Romanorum imperatore serenissimisque ])iincipibus electoribus et statibus iniperii felicissime factae ac conclusae. Coram sacratissimo Romanoruni imperatore efficere ne dedignetur, ut amplioribus Gernianorum quarteriis, portionibus aliisque violentis oppressionibus ne oneremur. Xon enim est possibile, ut aniplius supportare valeamus, sed extremam debebimus lugere ruinam et eversionem occasione tam felicis progressus arniorum christianorum qui sub jugo Turcarum a tot annis liberi permansimus. Cedet hoc in aeternam christianissimae Mattis Vrae gloriani, perpetuis meis et statuum regni servitiis demerendum, posterorum etiani ore depraedicandum. Interea Vrae christianissimae Matti omnem vitae regnan-