Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 18. 1683-1686 (Budapest, 1895)

32. fejezet: 1683-1686 - Törvények és okiratok

cum Romanorum imperatore tractatus omnino completus ac determinatus esset, indeque putabamus nostra vobis offi­cia et bonam voluntatem minime utilem esse aut necessa­riam. At ex modernis litteris vestris serenissimus rex dominus meus informatur secus vestros, quam sperabatis, tractari. De nobis hoc vobis compertum esto. Loco in Moldavia (Campo Longo dicto) praesidium nostrum imposuimus nobis perquam oportuno, cui per Montana suppetias subministrare semper possumus. Incolae illius loci sponte sese nobis dediderunt. cujus loci fortificationi operám dabimus, majorique firmabimus praesidio, nam satis illic plebis congregatum est ; pari ratione etiam coetera vellemus munire loca, et praesidia imponere in submontanis a vestris incipiendo limitibus ad ipsam usque Yalachiam Transalpinam, quod ipsi Moldavi percupiunt. Hac itaque ratione ad usque vestros propinquabimus limites, qua nobis libertás pandetur, securique vobiscum correspondendi. ad ipsa enim Poloniae confinia commodus ac securus illuc foret passus. TTnum porro est. quod a vobis desideramus, petimus­que, ut pro nostra pecunia annonam et victualia in ditione Vestra parari jubeatis, ut granaria seu domus annonae ibi figere et habere possimus, et cum ad vos propius venerimus, efficacius vobis propinabimus consilium et auxilium. Exercitus Moschorum et Cosacorum Trans-Boristano­rum jam defacto in campum progredientur, generalis illorum est Galiczyn, primus Moschoviae minister, qui in persona primis Mártii diebus ex metropoli Moschoviae movit. Mili­tia est innumera, tormentis bellicis et munitione supra fidem et opinionem humanam provisa, pergunt a limitibus suis recto tractu versus Chrimeam. Meus etiam serenissimus rex profectioni sese accingit, jamque ordinantiae et mandata ad omnem militiam emana­runt, ut quantocius in arenam convolent, quicquid interea a domino episcopo legato nostro Vienna certi habuerimus, notitiae vestrae communicare non intermittemus, reciproca a vobis expectaturi studia, ut quicquid scitu dignum liabu­eritis. nos vicissim certos faciatis. Exploratam regiae Majestatis cupitis mentem, an ad regem christianissimum mittendum vobis sit? ut ipsi pax Neomagensis in memóriám revocetur? Hac de re regia Majestas dominus meus cum domino marchione de Eetune hie modo praesente contulit, qui ita respondit: Quod rex christianissimus cum serenis-

Next

/
Oldalképek
Tartalom