Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 18. 1683-1686 (Budapest, 1895)
32. fejezet: 1683-1686 - Törvények és okiratok
personaliter fusius et particularius intentiones caesareas intimarem, dispositiones turcarum, tartarorum et liarum regionum aperirem, et agenda pro dicta protectione et invasione significarem, quibus omnibus plenariam fidem non poterit non adliibere Vestra Excellentia vigore litterarum credentialium caesaris ad ipsam directarum quas liabeo prae manibus, et (pias tamen modo ipsi transmittere non possum, et de quibus jam sufficienter est informata Vestra Excellentia per dominum comitem Cliaki. Sed quia desideratus transitus nobis non fuit possibilis per Hungariam, et coacti simus arripere viam per Poloniam versus Viennam ex rationibus ab illustrissimo domino Barone de Vallis indicandis, et non liabeo cbiffras cum Vestra Excellentia, ideo fui coactus liinc dicto domino de Vallis }>raesentes rescribere cum precibus, ut in ckiffris describat, et ad Vestram Excellentiani transmittat, quibus plenam fidem dignabitur adliibere, sicut si mea manu essent scriptae et subscriptae. Unde praesentibus acceptis, Vestra Excellentia statim suas copias colligat, saltem ad 9 m. tam equitatus, quam peditatus cum tormentis. quae poterit; ex Zatmarino Hungaros, qui ibi sunt, educat et secum assumat cum domino Chaki, cui dabit praefecturam dictorum Hungarorum, et quanto citius versus Debrecensem civitatem descendat, a qua habebit annonam necessariam, sicut a transylvanis in tempore suo, inde pergat Temesvarinum, et illud circumvallet, et impediat, ne quidquam in illud possit intromitti, donec veniant maiores copiae pro formanda eius obsidione, occupato tamen prius castello de Lippa. Ex Zatmarino mittat duos officiales indubitatae fidelitatis acl excellentissimum dominum comitem Telechi, supremum Transylvaniae generalem, qui recta pergant ad Somlio ad dominum Franciscum Bialis, capitaneum dicti loci, qui dabit ipsis comitivam ad dictum dominum Telechi, quorum unus inde pergat ad principem Valachiae, qui notificabunt tam dicto domino Telechi, quam dicto principi adventum Vestrae Excellentiae, ab utroque informationem et directionem, quam sequetur Vestra Excellentia, exquirant, et quorum reditum praestolabitur Vestra Excellentia in partibus Temesvariensibus, a quibus non recedet, donec formetur obsidio, nisi in casu quo fuerit evocata Vestra Excellentia vel a principe Transylvaniae vel Valachiae pro eorum defensione. et oppositione tartaris facienda, si esset necessaria, de qua tamen dicti principes nullum credunt futurum periculum.